Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 1055 > >|
1
C
D
E
F
a 7. Met.
G
b 1. de par.
an. cap. 4.
H
A
a 10. Met.
B
b 5. Phyſ.

10. Met.
C
c 9. Met.
D
Singulæ dubitationes tolluntur de oppoſitione ſubſtantiarum. Cap. XXII.
E
HAEC quę ponimus in ſubſtantia contraria, prohibent, quò minus generatio ſubſtantię pun­
cto temporis abſoluatur.
At verò ſi ſunt termini poſitiui ex quibus volumus conſtitui mo­
tum, nec ſanè communiter (iam enim generatio non ſeparatur à motu communiter) ſed à motu
propriè, ecquid eſt cauſſæ, cur in ſubſtantia ſit mutatio, non motus?
Cauſſam reddidit Themi­
ſtio Auerroës, licet apud Themiſtium mihi non ſucceſſerit obſeruare talem locum.
In motu &
mutatione terminos eſſe duplices poſitiuos nimirùm & priuantes.
Ita è ſemine fit animal, & ei
non animali, atque item ex nigro fit album, & ex non albo.
Sed quanquàm in omni mutatione
ineſt vtraque terminorum ratio, longè diſpar eſt in mutatione ſubſtantiæ, atque in ea quæ fit ſe­
cundùm accidens.
Siquidem in ſubſtantiæ mutatione, termini proximi ſint priuantes, poſit in
autem remoti.
Nam mutatio ſubſtantiæ fit è non ſubſtantia: proptereà nihil habet ante ſe
aliter accidens à ſubſtantia ſeparari poſſet.
Quicquid enim eſt vel eſt ſubſtantia, vel accidens.
At id ex quo ſubſtantia fit, ſubſtantia eſſe nequit, niſi poteſtate & per accidens, ne fateri coga­
mur eam eſſe antequàm fiat, neque item accidens, quandò ſupponitur illi actu ſubſtantia quę tum nul­
la exiſtit: generatur enim Inde ſequitur generationem eſſe mutationem totius in totum.
At verò
accidentis mutatio fit circum actu ſubſtantiam, ob eamque.
cauſſam eius termini proximi ſunt po­
ſitiui, eaque.
mutatio totius non eſt. Ergo ſiquis introſpiciat eius argumenti formam, falsò aſſum­
ptum fuiſſe videbit.
Oppoſitionem contrariorum eſſe cauſſam primam motus, quippe quòd
etiam præter id requiratur contraria terminos eſſe proximos tranſmutationis, qui cùm in ſubſtan­
tia non ſint: etiam faciunt, quò minus in ſubſtantia ſit motus.
Sed quoniam vrgebit quempiam
auctoritas Ariſtotelis in ſubſtantia poſitiuam oppoſitionem eſſe negantis.
Prętereà quoniam om­
nes illæ rationes quibus ipſe motum à mutatione ſeiungit, tanquam inter ſe commeantia motum
accipiunt, atque contraria.
Nam ſi ibi non eſt motus, quia nec oppoſitio, cùm ſit in aliis muta­
tionibus oppoſitio, erit igitur & motus.
Poſtremò omne id quod fit, fit ex eo quod non eſt, qua­
tenus non eſt, quod autem habet hanc conditionem, quatenus, id etiam eſt primò. Ergo in om­
ni tranſmutatione ens & non ens erunt termini primi & proximi.
Sic non diſcrepabunt alij mo­
tus à mutatione ſubſtantiæ.
Ad eum locum Ariſtotelis, duo dicere licet. Primùm ipſum inqui­
rere terminos proximos motus & mutationis, qui in ſubſtantia ſunt eſſe & non eſſe.
Nos verò ta­
metſi collocauimus in ſubſtantia contraria, non idcirco dicimus ea terminos eſſe proximos tranſ­
mutationis, ſed remotos.
Atqui à proximis terminis prima tranſmutationis ratio conſtituitur.
Poſſumus etiam dicere, Ariſtotelem ibi monſtrare ſubiectum formale tranſmutationis, hoc verò
eſt in generatione tota ſubſtantia, neque ſufficere oppoſitionem formarum, ad id, vt mutatio ſub­
ſtantiæ fiat inter contraria, quia cùm fiat ſecundùm totam ſubſtantiam, ſubſtantia tota toti ſub­
ſtantiæ contraria non eſt, cùm ceteroquin accidentis mutatio proximè fiat ſecundùm formas ſo­
las inter quas eſt oppoſitio.
ſiquidem accidentis compoſitio ſubiectum includat, quod eſt ſub­
ſtantia, hæc verò in tali mutatione conſeruatur, nanque homo fit albus, neque conſimile eſt ſubie­
ctum in generatione, & cęteris motibus cum reliqui omnes ſubſtantiam actu requirant circum
quam mutatio fiat.
Et certè poſterior hæc ſolutio valdè implet animum meum, quia redditur
vera cauſſa, cur in accidentibus mutatio proximè fiat inter contraria, minimè verò in ſubſtantia.
Sic fit vt oppoſitio nihilominus ſit in ſubſtantia, non propterea tamen ea ſit prima ratio traſmu­
tationis ſubſtantiæ, à qua motus ipſius appellatio ducebatur.
Et quanquam enitetur aduerſa­
rius oſtendere oppoſitionem & motum eſſe reciproca, tamen neque id neceſſariò conſequitur,
neque poſtulas demonſtrationis Ariſtotelicę progreſſus.
quoniam Ariſtoteles argumentatur ſup­
poſita ratione motus.
Si oppoſitio neceſſariò quæritur in conſtituendo motu, aut ſi motus eſt,

ibi quoque contraria reperiuntur, quæ .ſ.
ſint prima ratio motus, itaque efficitur vbi contraria
non ſint, quę ſint prima ratio motus, neque ibi fore motum.
Quod verò additur. Inter acciden­
tia quoque progreſſum eſſe ab eo quod eſt ad id quod non eſt: fateor equidem, & tunc aio pro­
greſſum illum conſtituere mutationem.
Cùm verò inſtes: eos eſſe terminos proximos, quòd
ex eo quod non eſt, quatenus non eſt, illa mutatio fiat: Reſpondeo, vel ibi non diſtinxiſſe Ari­
ſtotelem mutationem à motu, ſed vtranque communiter accepiſſe, & concepiſſe motum ſub ra­
tione formali tranſmutationis, vel intelligi vocem illam analogicè primum de ſubſtantia, deinde
de accidentibus, nanque & in ipſis eſt progreſſus ab ente ad non ens.
Ita vt ea vox, quatenus ana­
logicè capiatur, non ſecundùm omneis illas conditioneis quæ 1. Poſt. deſcriptæ ſunt: nimirùm
quòd omni per ſe & neceſſario, necnon æqualiter conueniat aliquod attributum, ſed hoc loco
quòd vniuersè inſit: ſiquidem in omni tranſmutatione ſit ea terminorum oppoſitio.
Poſtremum
quoque tollitur hæc machina.
Cùm enim accipiatur, vbi ſunt contraria, ibi eſſe intentionem &
remiſsionem.
Negamus. Cùm approbes. Omne plus & minus, inquiens, fieri ex miſtura contrariorum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index