Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 248 > >|
1ex præmiſſis Antime, mihi deducere poſſe videor; ideò enim ſuperficies
aquæ ſubducto digito deſcendit, quia pondus aquæ fiſtulæ contentæ re­
lictam in fiſtula portionem aëris dilatat; ſi autem dicta ſuperficies acce­
dit propius ad D, eſt quidem magnum aquæ pondus, ad majorem dilata­
tionem præſtandam, ſed deeſt ſubjectum, ſeu materia majoris dilatatio­
nis capax; ſi verò propiùs ad I, eſt quidem ſubjectum capax majoris dila­
tationis, ſcilicet major aëris portio; eſt tamen minima vis ponderis ad il­
lam præſtandam; ſi demum ſuperficies ſit in C, & ſatis magna eſt vis
ponderis, ſegmentum, ſcilicet aquæ IC, & ſubjectum ſatis capax,
ſcilicet portio aëris CD ; major igitur ſequitur dilatatio, majus igitur
ſegmentum deſcenſus.
At ſcire ex te velim, Antime, vtrùm idem in Mer­
curio fiat.
Antim. Idem prorsùs ſæpiùs probavi in fiſtula duos pedes alta; vt ſci­
licet majus ſegmentum eſſet, quo ſuprema ſuperficies Mercurij ad me­
dium altitudinis fiſtulæ extantis, propiùs accederet.
Si autem altiorem
fiſtulam adhibeamus, in qua ſcilicet ſubducto digito ex A, Mercurius de­
ſcendat, donec extet in ſegmento IC duorum circiter pedum & 1/4 vel
; quo plus aëris in hac fiſtula relinquetur, eò majus erit deſcenſûs Mer­
curij ſegmentum infra C; pro quo illa quam luculenter expoſuiſti, Au­
guſtine, ratio militat; equidem quando fiſtula altior eſt, vt rectè obſer­
vat ſupra laudatus Autor, æqualis aëris portio intra fiſtulam relicta,
tam longum deſcenſus infra C ſegmentum non præſtat; quia prædictus
aër in majore Mercurij deſcenſu vſque ad C, magis dilatatur, quàm in
minore; vnde non mirum, ſi deinde eundem minùs dilatet Mercurius in­
fra C deſcendens: hinc etiam quo major erit portio aëris in ſegmento
CD, eò majus erit ſegmentum deſcenſus Mercurij infra C.
Hinc diver­
ſæ conjugationes ſeu combinationes majoris ſcilicet aëris ſegmenti, vel
minoris, ante dilatationem; majoris altitudinis fiſtulæ vel minoris; ma­
joris ſegmenti Mercurij vel minoris; prædicta ſex variè combinari poſ­
ſunt; & ſic cuncta ad præmiſſa principia facilè reducuntur; nempe ma­
jus Mercurij ſegmentum ſeu pondus idem ſegmentum aëris magis di­
latat; majus ſegmentum aëris ab eodem Mercurij ſegmento magis dila­
tatur; denique majus deſcenſus ſegmentum à D in C eandem portionem
aëris magis dilatat, quàm minus.
Chryſocomus. Hæc ratio mihi ſatis arridet; ſed quæſo te, profer
alias.
Antim. Sit igitur quarta ratio: ſi per compreſſionem corporis liqui­
di, admoto ſcilicet diſco ſupremæ ſuperficiei, attollatur liquor in fiſtula,
nullum illius pondus, appenſa fiſtula ſenties; ratio in promptu eſt,
quia à diſco admoto attollitur & ſuſtinetur; illius ergo pondus nullam
aliam vim exerit; igitur pari modo Mercurius extans in ſegmento IC
nullam vim ponderis exerit, ſi vel ab exteriore aëre compreſſo, vel ab aë­
ris cylindro ſuſtineatur; par enim eſt vtrimque ratio; & inſtantia ſupra
facta hîc etiam eodem modo refellitur; cùm non minùs liquor à pre-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index