Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Dicimus eam propoſitionem non eſſe veram ſimpliciter, ſed id requiri, vt .ſ.
intentio & remiſsio
fiat eadem forma permanente, quod ſolum euenit accidenti.
Accidit enim albedinem eſſe & in
ſexto & in octauo gradu, cùm ſit diuidua.
At in eadem ſubſtantia & in eo quod eſt eſſe magis
& minus non eſt, quia manent in indiuiduo, & aliquo vel minimo dempto variantur, non ſecus
àc numeri quibus ſi apponas aut demas vnitatem, continuò ſpecies eius immutatur.
Dicimus
igitur Ariſtotelem 5. Phyſ. loqui de illa intentione & remiſsione, quæ fit in eadem ſpecie, hæc enim
ſola fit ex admixtione contrarij.
Poſtulant etiam plus & minus, ſi ex contrariorum temperatio­
ne naſcuntur, vt fiant circum idem ſubiectum.
Ita rarius & denſius in cęlo ſunt, ſed in diuerſis
partibus, ideoque.
ex contrariis non exiſtunt. Prætereà notatum eſt ex Alexandro quem quoque
Simplicius eſt ſecutus, eſſe aliud genus intentionis & remiſsionis quod eſt ex humilitate naturę,
quemadmodum in iis quæ ſunt ad vnum, vbi rei natura numeris ſibi quidem conuenientibus ab­
ſoluta eſt, nihilominus vniuerſam amplitudinem primi participati non complectitur.
quemad­
modum quantum quod eſt in ſuo genere perfectum, non tamen in eorum genere quæ ſunt: nam
declinat tantiſper à perfectione ſubſtantiæ.
Hîc item & plus & minus ex contrariorum admixtio­
ne non fiunt, & hoc accommodatur ad ſubſtantiam.
Quapropter ſubſtantia magis minuſúe di­
citur, vt ſenſilis, magis quàm vniuerſalis, & ſpecies magis quàm genus.
Ob eamque rem dicebat

Alexander, etiamſi qualitates vtræque ſummæ non ſint in pluribus elementis, ex contrariorum ta­
men admixtione tales non eſſe.
Motus autem ibi eſt, vbi magis & minus ſunt ex mixtura con­
trarij, & vbi talis mixtura plus & minus facit, ibi eſt motus: non aut vbi plus & minus, ibi mixtu­
ra contrariorum & motus.
De illa igitur intentione cùm verba faciat Ariſtoteles quæ naſcitur
ex miſcella contrariorum, & vbi non varietur eſſentia, planum quòd illud plus & minus non per­
tinet ad ſubſtantiam, neque ex eo motus affinis eſt ſubſtantiæ.
Quamobrem ad formam argu­
menti.
Vbi contraria, ibi magis & minus. In ſubſtantia contraria. Ergo plus & minus. Pro­
poſitio falſa eſt, probatio quoque fallax.
Omne plus & minus ex admixtione contrariorum.
Neque enim eſt vniuersè vera, cùm plus & minus ſint diuerſi ordinis, & tum ita fiunt, vbi eadem
forma conſeruetur, & circum idem ſubiectum, nec ſit inæqualis participatio naturæ cuiuſdam,
quæ omnia ſecus ſe habent in ſubſtantia.
Sed hæc ſatis.
G
H
A
B
De naturæ progreſſu vbi poteſtas cum actu commutatur. Cap. XXIII.
C
QVAE nos anteà conſtituimus, illò pertinuerunt, vt intelligeretur in ſubſtantiæ generatione
tempus inſumi propter repugnantiam quæ ex diuerſis formis exiſtit, & varios formarum
gradus qui inter ſe ſubiiciuntur quorum beneficio materia ſic proficit in actu, vt paullatim amit­
tat poteſtatem quam habebat ad formam ſuccedentem, donec omnis extincta fuerit, & conuerſa
in actum acceſſu formæ, quo facto generatio completa eſt.
contrarius curſus à materia tenetur,
vbi tendat ad interitum.
nanque ab actu remigrat ſenſim ad poteſtatem. Sed cùm vtrobique
priuatio ſit comes poteſtatis, nil aliud ſibi volet extingui aut recuperari poteſtatem, quàm aut
deleri priuationem, aut iterum poni.
Cùm verò hæc omnia fundetur contrariis, nil erit aliud
ortus & interitus, quàm extinctio & recuperatio formæ contrariæ.
Ex quo efficitur, vt alterius
ortus pari gradu cum interitu contrarij ad extremum vſque procedat.
Quamobrem materiæ pro­
ceſſus, ſiquando contrario motu prius moueatur, quàm agatur à forma, nil aliud erit omnino, quàm
concitari ad contrarium, neque ſit materiam verſus progredi, vt actus non ſit ſuperſtes, cuius rei
faciem verba primo adſpectu afferunt.
Neque enim poteſtas ab actu vnquàm reapſe ſegregari
poteſt.
eaque. cauſſa eſt viciſsitudinis contrariorum in eadem materia. Hic eſt igitur perpetuus
materiæ curſus ad formam & à forma, atque ille quidem prorſus ſecundùm naturam, qui eſt ad
formam.
Nanque ex illa eſt eſſe: id verò omnium optatiſsimum, & quò diuturnius, eò quoque
optatius, modo natura ſuſtineat.
Sed ſi calidum & frigidum formæ ſunt, vt nos arbitramur, &
ad calidum & ad frigidum curſus erit naturalis.
Num igitur natura pari gradu reſpicit contra­
ria?
nequaquam niſi habilitatem &, vt ſic dixerim, captum ipſius obſerues, vtrorunque enim pa­
riter capax eſt: verùm non pari ratione ab vtroque perficitur, quod vnum potiſsimè ſpectat ipſa
natura.
Proinde ea non hic tibi ſeruandus in progreſſu naturæ proponitur, vt in præſtantiſsi­
mum natura contendat.
Cùm igitur actus qui poſitiuè opponuntur ab Ariſtotele veteribuſque.
philoſophis vno omnium conſenſu diſtribuantur in perfectos & imperfectos, plus & minus; &
perfecti quidem vt entia reputentur, imperfecti verò vt priuatione.
quemadmodum eſſe eſt à for­
ma, non eſſe verò à materia, ſic alterum ex oppoſitis quod perfectius eſt, formæ tribuetur imper­
fectius autem proprium materiæ cenſebitur.
Itaque tum fuerit verè tendere ad formam, ſicuti
ad perfectius è contrariis natura concitetur, vbi ad oppoſitum natura propendeat, hoc erit tendere
ad materiam.
Neque id vniuerſi conſtitutionem ſpeculantibus erit creditu difficile. Vnum eſt
enim primum (id verò nunc, quia cum communi hominum ſenſu congruit, pro comperto habeatur)

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index