Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 360 > >|
1loco, hoc eſt, in articulum xii, attigeras obiter ſolùm.
Quippe tuis verbis recitatis, & deducta occaſione, ob
quam illa texueras, demonſtratum eſt tuam fuiſſe,
quam iam inficiaris, expreſſam ſententiam; heincque
adeò probatum manet me non modò probabili, ſed
conuincenti etiam ratione (niſi te velis Paralogiſtam,
quod abſit vt cenſeam, ridiculoſiſſimum haberi) ac
non meo iure, ſed ex tuis verbis hanc ſuppoſitionem,
quaſi tuam ſupponere, Graue deſcendens per spatium
AB in parteis quotlibet æqualeis diuiſum, percurrere partem
ſecundam DE (quæ illeic fuit BC) in dimidio eius tem­
poris, quo percurritur prior pars AD (quæ illeic AB) &
quod idem eſt, partem DE percurri veiocitate dupla eius,
velocitatis, qua tranſcurritur AD.
Sequitur.
At Primum, quid amabò, caußæ est, cur cùm antè nume­
ro tuæ Reſponſionis X. volueris velocitatem per totam AE
duplam eſſe velocitatis per primam partem AD, idque ex
meis quoque principiis neceſſarium eſſe aſſerueris: nunc, mutato
conſilio, velocitatem per ſolam partem DE velocitatis per
partem AD acquiſitæ duplam eſſe contendas: & quidem, vt
ais, ex principiis item meis?
Quid cauſſæ ſit, quæris? Non ſanè mutatio conſilij
in me; ſed quæ falſorum principiorum, incommodo­
rumque ex iis deductorum variatio in te obſeruatur.
Nam quòd velis quidem velocitatem acquiſitam in E
eſſe duplam velocitatis acquiſitæ in D, vt ſpatium AE,
ſpatij AD duplum eſt: contendo iam velocitatem, qua
percurritur DE, eſſe duplam eius, qua tranſcurritur AD,
ſeu, quæ acquiritur per AD: &, quòd tu contendas ab
A, vſque ad E, augeri æquabiliter, idcircò ſum argu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index