Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 316 > >|
1
Tertio idem probatur. Quod parte aliquæ primo quieſcen
te, primo quieſcit, ab illa primo mouetur.
Omne elementum parte altera eiuſdem elementi, primo
quieſcente, primo quieſcit.
Ergo, omne elementum, ab illa primo mouetur. Maior
huius argumenti propoſitio manifeſta est, ex his, quæ ſupra,
ſexto loco notauimus.
Minor probatur.
Omne continuum, atque diuiduum corpus parte altera
primo quieſcente, primo quieſcit.
Omne elementum est corpus continuum, atque diui­
duum.
Ergo omne elementum parte altera primo quieſcente primo
quieſcit.
Quieſcente enim forma elementi primo, totum ele­
mentum primo quieſcit.
Ergo omne elementum à mouente
forma primo, mouetur primo, quod erat probandum.
Adinuento eo, quod in elementorum motu primo moue­
tur; nunc dicendorum ordo poſtulare videtur, vt etiam de eo,
quod primo mota elementa primo mouet, verba faciamus: ha
ctenus enim de eo ſatis locuti non fuimus, ideo primo mouentis
natura, quæ nam ſit, diligentius hoc loco eſt à nobis inueſtigan
da, atque pertractanda.
Elementa igitur primo mouentur ergo habent motorem,
qui primo moueat; conſequentia probatur.
Cuilibet pa­
tiendi facultati agendi facultas neceſſario reſpondet, vt
colligere licet ex Aristotelis libro quinto Diuinorum par­
ticula decimaſeptima: ratio eſt, quia quod agere, & quod
pati potest, (eadem actiua, & passiua vocantur) ſunt
in his, quæ vicissim conferuntur: hæc ſic ſunt compara­
ta, vt alterum cum altero ſit, & alterum ſine altero eſſe
nequeat, alterum per alterum cognoſcatur, & alterum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index