Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
181
182
183 1
184 2
185 3
186 4
187 5
188 6
189 7
190 8
191 9
192 10
193 11
194 12
195 13
196 14
197 15
198 16
199 17
200 18
201 19
202 20
203 21
204 22
205 23
206 24
207 25
208 26
209 27
210 28
< >
page |< < (19) of 347 > >|
20119 caret rectam G I, vt in L, tunc G L æquaretur ipſi H B, ideoque G 1116. ſec.
conic.
G L inter ſe æquales eſſent, totum, &
pars, quod eſt abſurdum.
Cum ergo puncta I, A cadant in oppoſitas ſectiones, iunctaque ſit I
A ſecans rectas C O, C D continentes angulum O C D, qui deinceps eſt
angulo D C E ſectionem A B continenti erunt ex ipſa abſciſſæ lineæ 22ibidem. I, N A inter aſymptotos, &
ſectiones interiectæ inter ſe æquales. Pro-
ducantur F A, F B vſque ad aſymptotos in D, E, agaturque ex I recta
I O æquidiſtans ad C D.
Cumque triangulorum I O M, N D A, baſes I
M, N A ſint in directum conſtitutæ ſintque latera I O, N D;
M O, A D
inter ſe parallela, ſingula ſingulis, erunt quoque anguli ad I, &
N; vti
etiam ad M, &
A inter ſe æquales; ſed & baſes I M, N A inter ſe ſunt
æquales, vt ſuperiùs demonſtratum fuit, quare, &
reliqua latera M O,
A D æqualia erunt.
Præterea cum ſit linea B G æqualis H I, erunt quoque E G, C O inter
ſe æquales (ob æ quidiſtantiam linearum I O, H C, B E,) quibus addita
communi G C in prima, ſecunda, &
tertia figura, vel dempta in quin-
ta, proueniet E C, æqualis ipſi G O, ſed F D, E C ſunt æquales (nam
ſunt latera oppoſita in parallelogrammo C F,) quare F D ipſi G O ęqua-
lis erit;
ſi ergo ex his demantur æquales M O, A D; reliquæ G M, F A
æquales erunt, at ſunt quoque parallelæ, vnde G F, I A inter ſe ęquidi
ſtabunt.
Quod demonſtrare oportebat.
LEMMA V. PROP. XVI.
Sint duæ rationes, A B nempe ad B C, & D E ad F maioris
inæqualitatis, &
ſit ratio A B ad B C, minor ratione D E ad F.
Oportet B C, ita ſecare in G, ita vt A G ad G C ſit vt D E
ad F.
FIat E H æqualis F, & vt D H ad H E, ita A C ad C G, & punctum
G erit quæſitum.
Quoniam cum A C ad C G ſit vt D H ad H E,
erit componendo A G ad G C,
161[Figure 161] vt D E ad E H, velad F.
Quod
faciendum erat.
Quod autem punctum G ca-
dat infra B, patet.
Nam ex hy-
poteſi, A B ad B C habet mi-
norem rationem quàm D E ad
F, vel ad E H, quare diuiden-
do A C ad C B habebit mino-
rem rationem, quàm D H ad H
E, vel quàm eadem A C ad C
G;
ergo C B eſt maior C G; ſiue
punctum G cadit infra B.
Quod demonſtrandum erat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index