Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1beat. Habebit ergo. V. non longius progrediar. Huiuſque
ſatis monſtratum puto diuidi pondus trocleis: exindeque
maiora moueri pondera minore.
Quot enim erunt iſtiuſmo
di conduplicationes: tot erunt ponderis diſpartitiones: ex
quo illud ſequitur / ut quo plures adhibeantur orbiculi: eo
pondus quaſi conciſum et in partes diſgregatum commodiuſ
tractetur.
Diximus de rota et troclea et uecte. Nunc uelim
intelligas cocleam conſtare anulis: qui quidem in ſe pondus
ſuſtinendum ſuſcipiant.
Hi anuli ſi eſſent integri et non ita
cæſi / ut finis unius alteriuſ principio iungeretur / proculdu
bio motum in eis pondus neque aſcenderet neque deſcenderet:
ſed æquabili uado per cycli ambitum traheretur.
Cogitur
igitur ui uectis pondus per anuli obliquitates labi.
Rurſus
ſi eſſent hi quidem anuli ambitu perpuſilli: et centro fini
timi nimirum uecte breuiore pondus / et uiribus leuioribus
moueretur.
Hic non reticebo quid me dicturum non puta
ui.
Tu ſi rem ita parabis / ut ponderis carina quoad id ma
nus et fabri ars poſſit aſſequi / ſit non amplior puncto.
et ſta
bili in uado / ita moueatur: ut motu ſuo lineas in uado effi
ciat nullas.
Hoc teſtor Archimedis nauim mouebis et iſti
uſmodi que uoles conſequeris.
Sed de his alibi. Harum rerum
quas recenſuimus ſingulæ per ſe ad pondus mouendum ua
lidiſſimæ ſunt.
Quod ſi una omnes iungentur in unum mi
rifice' ualebunt.
Apud germanos paſſim offendes ludibundam in
glacie iuuentutem ſocculo ferreo gracili et ſubterleuigato ini
xam facto impulſu leui teſte lubricitate ſuperlabi tanta mo
tus uelocitate: ut ne uinci quidem ſe a præpete alite patia
tur.
Sed quom pondera aut trahantur / aut pellantur / aut
uehantur: fortaſſis erit ut ſic poſſimus diffinire.
Pondera
quidem trabi fune: pelli uecte: uehi rotis: et eiuſmodi.
Quo
autem pacto his una omnibus poſſumus uti im promptu eſt.
Sed in iſtiuſmodi omnibus adeſſe oportet conſtans et obfir
matiſſimum aliquid: quo immoto caetera moueantur.
Id ſi
trahetur pondus: adſit oportet maius aliud aliquod pondus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index