Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1mente diſco elevatus in fiſtulæ latera gravitet, quàm Mercurius, & aper­
to in extante fiſtulæ ſegmento foramine, tam vnus effluat, quàm alius;
& vt dicam ſuper hoc, quod ſupra exciderat, quonam pacto Mercurius
extans in ſegmento fiſtulæ IC gravitet in latera ejuſdem, facto foramini ­
in L, totum pondus Mercurij CL exerit vim ſuam, qua extrudit Mercu­
rium ſubjectum per foramen L: itaque omnes partes Mercurij gravi­
tant in B vltimam ſuperficiem fiſtulæ; hæc autem ſuſtinetur, vt volunt
à cylindro exterioris aëris; ex hac porrò gravitatione quaſi repercuſſa
ſeu reflexa ſequitur, vt illius niſu, ſi pars ſubjecta versùs latera cedere
poſſit, versùs illa extrudatur; hinc aperto foramine, tanta vi erumpit;
igitur niſus ille non pellit fiſtulam, vel illius latera deorſum, ſed
quoquo versùm per horizontalem diſtrahit, in quo, meo judicio, nul­
la eſt difficultas; ſaltem apud eum; qui rem iſtam paulò attentiùs per­
pendat.
Chryſocom. Hæc ratio ad primam facilè refertur, qua ſcilicet probaſti,
Antime, ex eo quod fiſtula cum extante Mercurio appenſa totam vim ſui
ponderis exerat, evinci, ſegmentum extantis Mercurij à cylindro exte­
rioris medij, ſcilicet aëris, minimè ſuſtineri.
Antim. Reducitur, non inficior; cùm tamen novum ſit experimentum,
illudque ſatis luculentum, novæ rationis mihi loco eſt.
Auguſtin. Quid ſi non aëris, ſed aquæ ſegmentum in fiſtulam immitta­
tur, antequam Mercurius deſcendat in CI?
Antim. Hoc alij jam probarunt, inveneruntque, Mercurium ſubſidere
infra C (1/14) altitudinis ſegmenti aquæ immiſſæ, quia pondus cylindri aquej
14. pedum v. g. eſt æquale ponderi cylindri Mercurij vnum pedem alti;
at verò ſi aëra, non aquam immiſeris, Mercurius ſubſidit infra C, ſpatio
majore ipſo ſegmento aëris immiſſi, ita illi, ſed pace illorum dixerim;
ſit enim fiſtula BD 4 pedum; immittatur ſegmentum aëris altum vnum
pedem, tum Mercurius, fiatque more ſolito, non ſubſidit Mercurius in­
fra C ſegmento vnius pedis, ne dum majore ; itaque ſi ſegmentum aëris
immiſſi ſit paulo minus, non nego fieri poſſe, vt ſegmentum deſcenſus
Mercurij infra C ſit majus ſegmento aëris immiſſi, quod tamen genera­
tim dici nequit ; ſed hæc ſupra jam diſcuſſimus.
Venio ad quintam ratio­
nem.
Segmentum fiſtulæ CD non eſt vacuum, ſed plenum alia materia,
eaque valde tenſa, tenſo aëri haud abſimilis, qui exhauſto per anthliam
multo aëre, in recipiente, de quo ſupra reſtat.
Chryſocom. Equidem jam ſupra probaſti, ad evidentiam, meo ſaltem ju­
dicio, ſegmentum CD vacuum non eſſe; ſed aliqua tenui materia plenum;
hoc facilè conceſſerim, tenſam tamen eſſe nondum à te, quod ſaltem
à me perceptum ſit; huc vſque probatum.
Antim. Deducere facilè poteras, ex adducto experimento veſicæ cy­
prinæ, quæ poſt deſcenſum Mercurij adeò intumeſcit; rejecimus enim re­
ſponſionem vel hypotheſim ſupra laudati Autoris, quod ſcilicet aër in pli­
cis incluſus, compreſſus priùs, ſuæ deinde libertati relictus, ſeſe explicet,
infletque veſicam; nam & tanta compreſſio aëris repugnat ſenſui, cùm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index