Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
191
191 (179)
192
192 (180)
193
193 (181)
194
194 (182)
195
195 (183)
196
196 (184)
197
197 (185)
198
198 (186)
199
199 (187)
200
200 (188)
< >
page |< < (189) of 672 > >|
201189Quomodo Ionis accendatur.
Grad. Ignem è ſilice excutere inuenit Pyrodes Cilicis filius, ſi
Plinio
lib.
8. cap. 56. credimus, eundem aſſeruare in ferulâ, Pro-
metheus
.
Paſtoribus autem tam vtile inuentum attribuit Ouidius
lib
.
4. Faſt. .. .. *cum ſaxis paſtores ſaxa feribant, Scintillam ſubitò*
*proſiluiſſe
ferunt.
Prima quidem perijt, stipulis excepta ſecunda*
*eſt
;
Hoc argumentum flamma Palilis habet. * Sed non ardet ſilex,
quantæcunque
excutiantur ſcintillæ:
cum tamen ex lignorum
tritu
accendatur aut vtrumque, aut alterum.
Ignis Veſtæ, vt ait
Feſtus
Pompeius lib.
9. *ſiquando interſtinctus eſſet, Virginesverbe-*
*ribus
afficiebantur à Pontifice, quibus mos erat tabulam felicis*
*materiæ
tandiu terebrare, quouſque exceptum ignem cribro æneo*
*Virgo
in ædem ferret.
* Cuiuſmodi verò eſſet lignum illud tere-
brandum
, non commemorat Feſtus, quia fortaſſe deſinitum non
fuerat
, modò eſſet felix materia, hoc eſt, vtilis &
opportuna.
Neque enim ex quolibet ligno indiſcriminatim ignem tritu elicere
poſſumus
, ſed aliquæ arbores ad hoc potiſſimùm aptæ ſunt &
ac-
commodatæ
, quibus ſcilicet vis caloris ineſt.
Hinc Plinius lib. I6.
cap
.
40. ſcripſit calidas eſſe arbores, morum, laurum, hederam, &
omnes
, è quibus igniaria fiunt.
*Exploratorum,* inquit, *boc vſus*
*in
caſtris, paſtorumque reperit, quoniam ad excutiendum ignem*
*non
ſemper lapidis occaſio eſt.
Teritur ergo lignum ligno, ignem-*
*que
concipit attritu, excipiente materiâ aridi fomitis, fungi,*
*vel
foliorum, facillimè conceptum.
Sed nibilbederâ præſtantius,*
*quæteratur
lauro, laurumque terat.
*
Dand. His adde (quoniam exoticis noſtratia confirmari liben-
ter
audis, Gradonice) Braſilienſium morem eliciendi ignem ex li-
gnis
ſe viciſſim terentibus:
nam teſte Guillelmo Piſone de medici-
na
Braſil.
lib. 1. pag. 5: colliſis lignis Caragua-tâguacû, & Imbaiba*
*alijſque
ferulaceis plantis ibidem naſcentibus, ignis luculentiùs,*
*quàm
ex concuſſo Silice, à Barbaris elicitur.
* & lib. 4. cap. 22.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index