Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1& qualitates Phyſicas, ſed quantitates & proportiones Mathema­
ticas in hoc Tractatu expendens, ut in Definitionibus explicui.
In
Matheſi inveſtigandæ ſunt virium quantitates & rationes illæ, quæ
ex conditionibus quibuſcunque poſitis conſequentur: deinde, ubi
in Phyſicam deſcenditur, conferendæ ſunt hæ rationes cum Phæ­
nomenis, ut innoteſcat quænam virium conditiones ſingulis cor­
porum attractivorum generibus competant.
Et tum demum de vi­
rium ſpeciebus, cauſis & rationibus Phyſicis tutius diſputare lice­
bit.
Videamus igitur quibus viribus corpora Sphærica, ex particu­
lis modo jam expoſito attractivis conſtantia, debeant in ſe mutuo
agere, & quales motus inde conſequantur.
LIBER
PRIMUS.
SECTIO XII.
De Corporum Sphæriccrum Viribus attractivis.
PROPOSITIO LXX. THEOREMA XXX.
Si ad Sphæricæ ſuperficiei puncta ſingula tendant vires æquales cen­
tripetæ decreſcentes in duplicata ratione diſtantiarum a punctis:
dico quod corpuſculum intra ſuperficiem conſtitutum his viri­
bus nullam in partem attrahitur.
Sit HIKLſuperficies illa Sphæri­
114[Figure 114]
ca, & Pcorpuſculum intus conſtitu­
tum.
Per Pagantur ad hanc ſuper­
ficiem lineæ duæ HK, IL,arcus
quam minimos HI, KLintercipi­
entes; &, ob triangula HPI, LPK
(per Corol.
3. Lem. VII) ſimilia, arcus
illi erunt diſtantiis HP, LPpro­
portionales; & ſuperficiei Sphæricæ
particulæ quævis ad HI& KL,rec­
tis per punctum Ptranſeuntibus un­
dique terminatæ, erunt in duplicata
illa ratione.
Ergo vires harum particularum in corpus Pexercitæ
ſunt inter ſe æquales.
Sunt enim ut particulæ directe & quadrata
diſtantiarum inverſe.
Et hæ duæ rationes componunt rationem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index