Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 241 > >|
1 Sic unumquicquid paullatim protrahit aetas
In medium, ratioque in luminis eruit oras.

Namque aliud ex alio clarescere, corde videbant
Artibus, ad summum donec venere cacumen.

T. LUCRETII CARI
DE RERUM NATURA,
LIBER SEXTUS.
PRimae frugiparos fetus mortalibus aegris,
Dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
Et recreaverunt vitam legesque rogarunt:
Et primae dederunt solacia dulcia vitae;
Cum genuere virum tali cum corde repertum,
Omnia veridico qui quondam ex ore profudit:
Cuius & extincti propter divina reperta
Divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.

Nam cum vidit hic, ad victum quae flagitat usus,
Et, per quae possent vitam consistere tutam,
Omnia iam ferme mortalibus esse parata;
Divitiis homines, & honore, & laude potentis
Affluere, atque bona gnatorum excellere fama;
Nec minus esse domi cuiquam tamen anxia corda,
Atque animum infestis cogi seruire querelis:
Intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
Omniaque illius vitio corrumpier intus,
Quae conlata foris, & commoda cumque venirent:
Partim quod fluxum, pertusumque esse videbat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index