Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 579 > >|
1
portionem habeat, quam R ad S, & quia (ex 9. ſuppoſi­
tione) impetus, & energia, qua cylindrus FG ſur­
sùm fertur in dato fluido M ad eam vim, qua cylin­
drus DE priori æqualis ſursùm fertur in eodem flui­
do eamdem proportionem habet, quam raritas cor­
poris FG ad raritatem alterius DE, habentque præ­
dictæ raritates ne dum abſolutè, ſed etiam in medio
fluido mercuriali conſideratæ, maiorem proportio­
nem, quam R ad S, igitur vis, & robur, quo cylindrus
FG ſursùm aſcendit in fluido M ad eam vim, qua ele­
uatur ibidem cylindrus DE maiorem proportionem
habebit, quam R ad S, erat verò S vis, qua ſolidum
DE ſursùm transferebatur in fluido M, ergò validi­
tas, & energia, qua aſcendit cylindrus FG in eodem
fluido maior erit, quàm R, & hoc propoſitum fuerat.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Sed poſſumus faciliùs, & breuiori apparatu pro­
blema abſoluere, ſi modò moles corporis innatantis
intra aliud fluidum ſimpliciter augeatur multiplice­
turque.
SVPPOSITIO X.
VT præcedens problema faciliùs effici poſſit, priùs
præmitti debet, quòd quando agitur de vi, &
energia leuitatis, ſenſu conſtat duas æquales moles e­
iuſdem corporis homogenei v.g. eiuſdem ligni æquè
leues eſſe, ſcilicèt exercere conatus impulſiuos ſursum
inter ſe æquales in eodem fluido, in aqua nempè, ita­
ut impelli deorsùm debeant ab æqualibus ponderi­
bus ad hoc vt vetentur eorum aſcenſus, & fixè infra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index