Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 334 > >|
1rere; ad exemplum ejus quod paulò antè notatum eſt a
de Cometis.
Et certè innumerae illae inaequalitates
inſtar montium & vallium, quae in ejus facie obverſâ
perſpicillorum ope deprehenduntur minorem ipſiùs
ſoliditatem videntur arguere; hujuſque minoris ſolidi­
tatis cauſa eſſe poteſt, quòd alia ejus facies, quae nun­
quam in conſpectum noſtrum venit, ſolùm lumen di­
recte à Sole miſſum excipiat, haec autem etiam illud
quod ex terrà reflectitur.
CLII.
Cur ſemper Lunae fa­
cies, quamproximè
eadem ſit Terrae ob­
verſa.
25
5

Neque magis mirabimur, quòd Luna videatur ali­
quantò celeriùs moveri, & in omnes partes à curſu ſuo
minùs aberrare, cùm plena eſt vel nova, quàm cùm
dimidia tantùm apparet; ſive cùm eſt verſùs partes

coeli B vel D, quàm cùm eſt verſùs A vel C.
Quia cùm
globuli coeleſtes, qui continentur in ſpatio ABCD,
ratione magnitudinis & motus diverſi ſint, tam ab iis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index