Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
Scan Original
201
202
203
< >
page |< < of 203 > >|
1omnique humore deſtitutam, & quàm minimùm aêris conti­
nentem; deprehendiſſeque pondus fuiſſe unciarum 4, drach­
marum
6, & granorum 15: poſtquam verò naturaliter refrixiſſet
æolopila, & aër antea vehementer rarefactus redijſſet ad pri­
ſtinum ac naturalem ſuum ſtatum; iterum ponderaſſe ipſam,
& inveniſſe pondus præcedente pondere majus fuiſſe 4 gra­
nis.
(Apud Merſennum habetur, minus; utique typographi­
co errore.)
Erat autem bilanx, inquit Merſennus, quæ dimi­
dio grani perdebat æquilibrium.
Aëris gra­
vitatem in­
venire.
Atque ex his patet, qua ratione aëris gravitas inveniatur.
Alij aliter explorant pondus aëris, præſertim Illuſtriſſimus Do­
minus Carolus Vintimillia Eques Panormitanus in Sicilia, & Ami­
cus Uranicus ſincei iſſimus, qui legendam mihi dedit demon­
ſtrationem ſubtiliſſimam, praximque hydroſtaticam, qua olim
Adoleſcens coram Sereniſſimo Philiberto Siciliæ Prorege, No­
bilitateque Panormitana univerſa aërem ponderaverat.
Vide
etiam quæ habet Daniel Lipſtorpius part. 3. Speciminum Phi­
loſophiæ Cartheſianæ cap. 2. in fine, ubi adducit modum Galilæi
& Joann. Chryſoſt. Magneni.
Vide præterea Appendicem
in fine Operis.
Propoſitio II.
Quantum condenſari aër poſſit, invenire.
Vide infrà
Iconiſmi
VIII. Figu­
ram IX. a.
ASſumatur fons pneumaticus, qualem deſcribimus infrà,
Parte 2.
Claſſe 1. cap. 2. Machina 8. ejuſque capacitas exactè
exploretur in menſura cubica aquæ.
Capiat autem dictus
fons, gratiâ exempli, unum pedem cubicum, ſeu libras 72.

In hunc fontem immitte ſyringe, per foramen C, aquam
quantum fieri, ſine ruptionis periculo, poteſt.
Si jam notam
feceris in menſura, quantitatem aquæ immiſſæ, eamque à fon­

tis capacitate detraxeris; reſiduum fontis indicabit locum
aëris condenſati, qui priùs totam fontis capacitatem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index