Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s id="s.002328">
                <pb pagenum="197" xlink:href="025/01/201.jpg"/>
              mente diſco elevatus in fiſtulæ latera gravitet, quàm Mercurius, & aper­
                <lb/>
              to in extante fiſtulæ ſegmento foramine, tam vnus effluat, quàm alius;
                <lb/>
              & vt dicam ſuper hoc, quod ſupra exciderat, quonam pacto Mercurius
                <lb/>
              extans in ſegmento fiſtulæ IC gravitet in latera ejuſdem, facto foramini ­
                <lb/>
              in L, totum pondus Mercurij CL exerit vim ſuam, qua extrudit Mercu­
                <lb/>
              rium ſubjectum per foramen L: itaque omnes partes Mercurij gravi­
                <lb/>
              tant in B vltimam ſuperficiem fiſtulæ; hæc autem ſuſtinetur, vt volunt
                <lb/>
              à cylindro exterioris aëris; ex hac porrò gravitatione quaſi repercuſſa
                <lb/>
              ſeu reflexa ſequitur, vt illius niſu, ſi pars ſubjecta versùs latera cedere
                <lb/>
              poſſit, versùs illa extrudatur; hinc aperto foramine, tanta vi erumpit;
                <lb/>
              igitur niſus ille non pellit fiſtulam, vel illius latera deorſum, ſed
                <lb/>
              quoquo versùm per horizontalem diſtrahit, in quo, meo judicio, nul­
                <lb/>
              la eſt difficultas; ſaltem apud eum; qui rem iſtam paulò attentiùs per­
                <lb/>
              pendat. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002329">
                <emph type="italics"/>
              Chryſocom.
                <emph.end type="italics"/>
              Hæc ratio ad primam facilè refertur, qua ſcilicet probaſti,
                <lb/>
              Antime, ex eo quod fiſtula cum extante Mercurio appenſa totam vim ſui
                <lb/>
              ponderis exerat, evinci, ſegmentum extantis Mercurij à cylindro exte­
                <lb/>
              rioris medij, ſcilicet aëris, minimè ſuſtineri. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002330">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002331"> Reducitur, non inficior; cùm tamen novum ſit experimentum,
                <lb/>
              illudque ſatis luculentum, novæ rationis mihi loco eſt. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002332">
                <emph type="italics"/>
              Auguſtin.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002333"> Quid ſi non aëris, ſed aquæ ſegmentum in fiſtulam immitta­
                <lb/>
              tur, antequam Mercurius deſcendat in CI? </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002334">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002335"> Hoc alij jam probarunt, inveneruntque, Mercurium ſubſidere
                <lb/>
              infra C (1/14) altitudinis ſegmenti aquæ immiſſæ, quia pondus cylindri aquej
                <lb/>
              14. pedum v. g. eſt æquale ponderi cylindri Mercurij vnum pedem alti;
                <lb/>
              at verò ſi aëra, non aquam immiſeris, Mercurius ſubſidit infra C, ſpatio
                <lb/>
              majore ipſo ſegmento aëris immiſſi, ita illi, ſed pace illorum dixerim;
                <lb/>
              ſit enim fiſtula BD 4 pedum; immittatur ſegmentum aëris altum vnum
                <lb/>
              pedem, tum Mercurius, fiatque more ſolito, non ſubſidit Mercurius in­
                <lb/>
              fra C ſegmento vnius pedis, ne dum majore ; itaque ſi ſegmentum aëris
                <lb/>
              immiſſi ſit paulo minus, non nego fieri poſſe, vt ſegmentum deſcenſus
                <lb/>
              Mercurij infra C ſit majus ſegmento aëris immiſſi, quod tamen genera­
                <lb/>
              tim dici nequit ; ſed hæc ſupra jam diſcuſſimus. </s>
              <s id="s.002336">Venio ad quintam ratio­
                <lb/>
              nem. </s>
              <s id="s.002337">Segmentum fiſtulæ CD non eſt vacuum, ſed plenum alia materia,
                <lb/>
              eaque valde tenſa, tenſo aëri haud abſimilis, qui exhauſto per anthliam
                <lb/>
              multo aëre, in recipiente, de quo ſupra reſtat. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002338">
                <emph type="italics"/>
              Chryſocom.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002339"> Equidem jam ſupra probaſti, ad evidentiam, meo ſaltem ju­
                <lb/>
              dicio, ſegmentum CD vacuum non eſſe; ſed aliqua tenui materia plenum;
                <lb/>
              hoc facilè conceſſerim, tenſam tamen eſſe nondum à te, quod ſaltem
                <lb/>
              à me perceptum ſit; huc vſque probatum. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002340">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002341"> Deducere facilè poteras, ex adducto experimento veſicæ cy­
                <lb/>
              prinæ, quæ poſt deſcenſum Mercurij adeò intumeſcit; rejecimus enim re­
                <lb/>
              ſponſionem vel hypotheſim ſupra laudati Autoris, quod ſcilicet aër in pli­
                <lb/>
              cis incluſus, compreſſus priùs, ſuæ deinde libertati relictus, ſeſe explicet,
                <lb/>
              infletque veſicam; nam & tanta compreſſio aëris repugnat ſenſui, cùm </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>