Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 303 > >|
1tus, non modò ſolis digitis poterit ſimpliciter auelli, non,
minus ac ſimul adhibito inſtrumento; ſed etiam commo­
dius, ac facilius, dolorem ſcilicet penitus, vel maiori ex par­
te vitando, eo quod digiti ſentire ſecus, ac dentiforcipis
ferrum, & ſuperare magis valeant pro opportunitate ali­
qualem dentis reſiſtentiam.
Alioquin abſolutè loquendo
nulla habita ratione ad dolorem, ipſum dentiforcipis inſtru­
mentum, ſicut maiorem præualet ſuperare dentis reſiſten­
tiam firmiter inhærentis; ita & multo magis minorem, vt
cum iam ille à propria ſede dimotus debiliter tantum gin­
giuæ inhæret.
Quæſtio Vigeſimaſecunda.
Cvr nuces abſque ictu facilè confringuntur in­
strumentis, qua ad eum fiunt vſum.
Multum
enim aufertur virium, motionis ſcilicet & vio­
lentia.
Praeterea duro & graui comprimens in­
ſtrumento citiùs confringet, quàm ligneo &
leui.
An quia ſic vtrunque à duobus compri­
mitur vectibus ipſa nux, à vecte autem facilè
diuelluntur onera?
Id enim instrumentum ex duobus com­
ponitur vectibus, idem habentibus hypomochlion, connexio­
nem videlicet ipſam, vbi est A, quemadmodum igitur fue­
ro diducta ſecundum extrema molis CD, ipſæ FE ſic à par­
ua faciliter potentia conducuntur, quod igitur cum percuſsio­
ne feciſſet pondus id valentiores illæ EC, & FD vectes effi­
ciunt.
Eleuatione enim in contrarium elati, & comprimentes
frangunt vbi eſt K.
Hanc etiam ob cauſam quanto vicinius
fuerit K ipſum A, confringitur celerius.
Quantò enim ab hipo­
mochlio plus diſtat vectis, facilius & plus mouet ab codem
potentia.
Eſt igitur A quidem hipomochlion: ipſa autem DAF
vectis, & item ipſa CAE.
Quantò igitur ipſum K vicinius
fuerit angulo ipſius A, tantò vicinius fit connexioni, vbi est
A, hoc autem hypomochlion, ab eadem igitur potentia appli­
cante FE plus extolli neceſſe eſt.
Quamobrem quoniam ex
contario eſt eleuatio, neceſſe eſt magis comprimi, quod autem
comprimitur magis, citius frangitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index