Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1à quo permanant vniuerſa bona, his quidem illuſtrius, illis autem obſcurius, quod ſummè expe­

tendum eſt, ideoque.
huc omnia ſeſe conuertunt. Ex eo proxime forma & actus exiſtit, & quo vi­
cinior, eò perfectior: cętera quaſi non habeant, ab illo impetrant: Et quò magis igitur ad perfe­
ctius aſpirant, eò magis naturæ ordinem retinebunt: ordo autem maximè ſecundum naturam eſt.
Pone ergo tu duo principia in natura ab vno illo primo pendentia quæ longiſsimo interuallo
diſiuncta ſunt, materiam .ſ.
& formam. Habent vtręque propria; conſequentia, ſiue adnexa
quibus cum maximè congruunt, & optimè conſiſtunt, ſeque.
ipſa tuentur, vt locum, temperiem,
cęteraque.
huiuſmodi complura. Habent & id vt vtræque ſui ipſarum ſalutem expetant, & hoc enim
cuique natiuum & inſitum eſt.
renituntur certè & licet ea victoria maximè ſecundùm naturam
ſit, & ſimpliciter, qua ſuperior abit forma, tamen quòd neque omnino præter naturam eſt victoria
materiæ: quoniam formæ ſalus eſt etiam communiter ſalus materiæ, ſed materiæ ſalus ſuaipſius
propria eſt, etiam quòd tendat natura à contrario perfecto ad imperfectum, eſt quoquo modo
ſecundum naturam.
Hinc oritur in ipſa tranſmutatione reſiſtentia & ob eam rem ſucceſsio &
tempus.
Nam cùm ab initio quæque mutatio cum interitu obeatur, eum declinante natura,
quantum poteſt, quoad licet, ſuapte natura reclamant: itaque cùm ſeſe expedire poſſunt ex vſu
capione formæ, in ſuum cuiuſque proprium, ac priſtinum ſtatum libentiſsimè reuertuntur.

Et talis eſt hic curſus, qualem deſcripſit nobis aliquando ſapientiſsimus ille vates grauiſsimo
carmine, & elegantiſsimo ſimili confirmauit.
D
E
F
-Sic omnia fatis
In peius ruere & retrò ſublapſa referri
Non aliter quam qui aduerſo vix flumine lembum.
Remigiis ſubigit: ſi bracchia fortè remiſit;
Atque illum in pręceps prono rapit alueus amne.
Sed cùm aliunde bonum exiſtat, plus retrahit infinitas & contumacia materiæ, quàm promoueat
efficacitas formæ.
Nam, quemadmodum puluis qui attollitur à vento, demum delabitur in ter­
ram, vnde ſublatus eſt; ſic res à materia deductæ in formam, ad extremum in materiam ex qua
conſtitutę fuere, diſſoluuntur.
Quamobrem omnia orta occidant, & aucta conſeneſcunt. Itaque
in materiam, hoc eſt in ſtatum imperfectiorem quem alterum oppoſitum affert ad extremum
remigrant.
Atque hic quidem eſt verus & fixus naturæ progreſſus, hunc eundem alia, quo ad
poſſunt, imitantur.
Nanque euenit ſæpe, vt cum iam materia ceſsit in dominium formæ, & ad­
huc viget eius imperium, forma item afficiatur, & eadem quoque ab hoſte afflicta vim affligen­

tis excutiat, & quod illi aduentitium eſt & externum, deponat, propereque.
morem antiquum re­
cuperet eundem curſum tenens ac materia.
quanquàm obtinet materia demum, vt, quantunuis
potior natura laboret, deterior tamen temporis ſucceſſu dominetur.
Pete exemplum à vapore
qui propter materiam frigidus eſt, calidus verò propter formam.
Finge tu nunc vaporem affici
à frigore, quia calorem tantiſper imbibit, frigus quaſi externum eſt.
proinde, niſi ſuperet frigus,
ipſum reſpuit, & rurſus incaleſcit, quaſi in formam ſuam connitens.
Sed cùm frigus illi natiuum
ſit pro natura materiæ, tandem exuit calorem, & paruo negocio conuertitur in imbrem.
Ita fit,
vt obtinentibus materiæ conditionibus, & patibilibus principiis intereat compoſitum, materia re­
ſurgat, & ſingula demum reſoluantur, elementa perfectiora in imperfectiora, velut in materiam,
per interitum ſimplicem, mixta verò per putredinem & reſolutionem quę cęteroquin à generan­
te conditiones formę conſecuta fuerant, veluti vapor qui à generante leuitatem impetrauit, cùm
tamen propter materiam grauis exiſtat.
Quamobrem facilè videre potes, quemadmodum alte­
rum è contrariis quod eſt imperfectius cum materia congruat, eiuſque ſit ita affine, atque adeò
præpotens, vt materiam vendicet à ſeruitute formæ; magis enim illi natiuum eſt, quàm id quod

eſt perfectius.
ſiquidem perfectius, cum propinquius pendeat à primo quod ſeparatum eſt, ma­
gis diſiunctum, atque alienum videtur.
quapropter etiam minus poteſt ad extremum, inſito &
natiuo perpetuò ſuperante.
Hæc igitur eſt radix vniuerſæ pugnæ in natura, & omnis ſucceſsio­
nis cùm in formis, tùm etiam in tempore, ſiue in accidentium productione, ſiue etiam in ortu
ſubſtantiæ.
G
H
Pro iis qui prima contraria in natura priuatiuè opponi defendunt. Cap. XXIV.
NON deſunt, vt diximus, aliqui qui prima contraria non quidem poſitiuè, ſed priuatiuè op­
poni credant, ſiue forma & priuatio prima rerum principia ponantur, ſeu ſpeciatim calor
& frigus in primorum corporum mutatione Ariſtotelis auctoritate commoti qui prima rerum
omnium generalia principia formam ſtatuat & priuationem & 1. Meteor.
frigus ex abſentia lumi­
nis exoriri doceat, ex quo prima corpora vel conſtituantur, vel ſaltem forma deſcribatur, quæ
verè pręeſſet elemento quòd ſit.
Verùm quia nos priuationem & formam, non re, ſed ſecundum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index