Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 360 > >|
1mentatus articulo illo velocitatem per totam AE, du­
plam eſſe velocitatis per totam AD.
Cùm hoc autem
ſuo iam loco demonſtratum abundè ſit: ideò illud ſo­
lùm, quod tu huius loci facis proprium, eſt attenden­
dum.
Quæſo itaque; cùm velis in D acqui ſitum eſſe
vnum velocitatis gradum, & duos in E, an velis gradum
acquiſitum in D, manere per ipſam DE, ac eſſe vnum
ex iis duobus, qui acquiſiti reperiuntur in E; an nolis?
Si velis; igitur peripſam DE ſunt duo gradus, vnus
nempe manens, & alius, qui interim acquiritur.
Si no­
lis; igitur oportet duos gradus, qui ſunt in E, acquiſi­
tos eſſe per ſolam DE. An-non ergo vtrovis modo
neceſſe eſt velocitatem per ſolam DE, duplam eſſe
eius, quæ acquiritur per AD?
Dilemma eſt, neutrum­
que eſt membrum, circa quod liceat tergiuerſari.
Nam
circa ſecundum quidem, dicere nihil potes: cùm id
ſit tamen reuerâ tuum; quatenus, vt ſuperiùs quoque
adnotatum eſt, vis velocitatem acquiſitam per totam
DE, eſſe duplam acquiſitæ in D, & acquiſitam in D
perire: nam alioquin in E velocitas iam eſſet tripla, ſi­
ue in E tres gradus eſſent: cùm eſſe tu velis ſolùm duos,
& acquiſitos quidem per ſolam DE.
Circa primum
autem ſi fortaſſis dicas manere quidem primum gra­
dum, ſed nihil agere; ſequetur ſolo ſecundo gradu, qui
per DE acquiretur, agente, partem DE tempore ni­
hilo breuiore tranſcurri, quàm ipſam AD: cùm etiam
per te percurratur minùs, quam dimidio.
Et, ſi dicas
agere: Aut ob ſui conſtantiam duplò aget ampliùs,
quàm per AD, vt ſuperiùs deduximus; & tunc incom­
modum ſequetur, quod ſuprà quoque oſtenſum eſt;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index