Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1ſine altero cognoſci non valeat. Hic motor non est cælum,
quod grauia deorſum pellat, & leuia ſurſum trahat: quia
(vt docuit Ariſtoteles libro secundo de cælo particula octua
geſimatertia) hi ſunt motus violenti, quibus factis; omnia cor
pora media pellerentur; ac traherentur, & quorum ratione
eodem tempore idem corpus ſursum, & deorſum moueretur,
ſi eodem tempore contingeret vt leuia ſurſum traherentur, &
grauia deorsum pellerentur; quia diſtans à diſtanti non pelli­
tur, nec trahitur, niſi omnia media corpora cum pulſo pellan­
tur, & cum tracto trahantur.
Neque id, quod elementa gi­
gnit ab initio; Neque id, quod impedimentum aufert, ea mo­
uet: quippe cum hæc duo ab eo, quod mouetur; non rarò di­
stare accidat; & aliquando etiam, dum elementa mouentur,
nihil horum ſuperstes exiſtat.
Ergo nihil horum primo mo­
uere potest.
Dicet forte quiſpiam. Mouendi vis illius, quod gignit ab
initio in elemento genito conſeruatur, à qua elementum pri­
mo mouetur.
Contra. Cauſam effectui propriam ſui vim communicare,
nihil est aliud, quam effectum à tali cauſa productum, ab
eadem naturam habere, ac vitam, quod nihil actu ponit in
cauſa, sed motus fixum non habet eſſe, fixam vitam, & natu
ram non habet, sed tantum habet eſſe fluidum, quatenus tan­
tum est; dum fluit; ac fit, & poſtquam factus eſt, nullum ha­
bet eſſe, cum numquam non fluat.
Ergo à cauſa existente actu
ſolummodo fit, & non à cauſa, quæ tantum virtute existat.
At quod genuit, & quod impedimentum abſtulit, ab elemen
to moto ſæpe vel distant, vel antequam mouere deſierint, pe­
rierunt.
Ergo elementorum motus à vi, seu facultate cauſæ
mouentis non fit.
Ergo vis, aut facultas illius, quod ab initio ge-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index