Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1ceræ leuitas ——68, vnius partis aëris leuitas
—— 39, & vnius partis lapidis leuitas——25:
quæ ſi in ſummam referantur, erit corporis
dati leuitas in ſtanno liquente ——144. Qua­
propter tam in ſtanno quàm in aëre perinde
ſe habet, ac ſi corpus homogeneum eſſet,
cuius grauitas ſpecifica eſſet 18 3/7.
Sed in aquâ etiam non dubito, quin pari­
ter ſe habeat vt corpus, cuius grauitas ſit
18 3/7 ad aquam, cuius grauitas 5 1/3: erit enim
corporis huius ſpecifica grauitas in aquâ +
(13 2/21), quæ per 7 ducta dat + abſolutam corpo­
ris in aquâ grauitatem † 91 2/3. Hæc verò eſt
planè eadem, ac ſi in ſummam conferantur
grauitas duarum partium ferri + 73 1/3, graui­
tas vnius partis marmoris + 15 2/3, leuitas duą
rum partium ceræ—— 2/3, leuitas vnius par­
tis aëris —— 5 1/3, & grauitas vnius partis lapi­
dis + 8 2/3: ex his enim pariter habetur graui­
tas in aquá + 91 2/3. In quocunque igitur me­
dio conſtituatur, perinde ſe habet, atque ſi
grauitas ſpecifica in medio leuiſsimo, iņ
quo nulla poſiti corporis pars leuis eſt, hoc
eſt in aëre, eſſet + 18 3/7.
Ex his infero terrenum globum eandem
ſemper habere ſpecificam grauitatem in quo­
cunque medio; ac proinde ſi in aquâ habet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index