Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
1veniant merces, & per loca deſerta, periculo­
ſáque
neceſſe eſt vt ſimul plures veniant mer­
catores, ac in modum agminis, ob ſecuritatem:
quare cum in aliquam vrbem ſedem poſue­
rint, incommodum nimis eſſet eam ſocieta­
tem vagari, non ſolùm mercatoribus, ſed vr­
bibus: vnde melius eſt, & longè faciliùs, vi­
cinos omnes in eum locum confluere, quod
cùm multis perſeuerat annis, contingit etiam
è paruo pago vrbem fieri populoſiſſimam.

Tales igitur ſunt, Quiſnai, Singui, Camba­
la, & Cairum.
Hanc ciuitatem Gehoar Il­
liricus ſeruus Elcaim Mahumetanorum
Pontificis in Ægypto ædificauit ſecuritatis
cauſa, vocatáque nomine Pontificis Elcaira,
inde corruptio, vocabulo Cairum.
Si quis ob­
iiciat Byzantium ſeu Conſtantinopolim, ta­
metſi cum his, quæ ſexaginta atque amplius
habent paſſuum millia in ambitu, conferri

minimè debeat, cauſa tamen imperium eſt.
Antiquitate autem nulla nobilior Lycoſura
Arcadiæ ciuitate: ante illam inquit Pauſa­
nias, ſol ciuitatem non vidit.
In Lyceo mon­
te à Lycaone Pelaſgi filio ædificata eſt.
Ci­
uitates ſitu ac viris conſtant.
Situs ſalubris,
inexpugnabilis, aditúque facilis eſſe debet.
Inexpugnabilis ſitus eſſe non poteſt, niſi
monte, vel palude, aut aquis.
In montibus
aditus difficilis eſt, in paludibus ſalubris eſſe

non poteſt: igitur in aqua ciuitate æterna
collocanda eſt.
At nec in omni aqua, ſed
quæ breuibus & vadis abundet.
Neque bre­
uia & vada ſufficiunt, in dulcibus enim
aquis inſalubris fiet aër.
Quòd ſi à conti­
nente abſit plurimùm, aut mari obruetur,
aut ſiccabuntur vada: quæ ſi ſiccentur, fama
intereat neceſſe eſt: nam nec nauigationi
locus, nec agri in mari eſſe poſſunt.
Talis ſi­
tus eſt Venetianum, & Singui vbi ſex mil­
lia pontium lapideorum, & Quiſnai, vbi
duodecim millia, & in Amſterdano Batauo­
rum, ſeu Holandiæ vrbe.
Atque has omnes
& maximas, & opulentiſſimas eſſe haud du­
bium eſt.
Quod ad viros attinet, horum duæ
ſunt partes, corporea ménſque.
Corpori­
bus vtimur ad ea, quæ mens docet, & im­
perat.
Mens pura eſſe nequit, nec cui omnes
libenter pareant, niſi quòd puriſſimum eſt
illius ſeparetur & imperet.
Pars autem hæc
mentis, lex vocatur.
Sola igitur ciuitas in
qua lex imperet, non homines, & corpora
hominum militari robore exercitata, ſitúſ­
que tum ſalubris, tum tutus, & aditu fa­
cilis, æterna in libertate manere, id eſt, diu­

turna poteſt.
Talis eſt Venetiarum conditio:
quamobrem vrbi Venetiarum vel ſola, vel
maximè libera vrbs meretur appellari.
Di­
ctum eſt autem de his alibi.
Ratio tri­
plex magni
tudinis vr­
bium.
Quatuor vr­
bes maximæ
orbis.
Cairi vrbis
origo.
Lycoſura ci­
uitatum om­
nium prima.
Vrbium ater­
narum quin­
que conditio­
nes.
Veneta vr ur­bis laus.
Tertia diſcriminis ratio, ex lingua eſt: nec
eſt aliud in quo plus homo ab homine dif­
ferat, cùm cætera animalia iiſdem vocibus
eoſdem demonſtrent affectus.
Solus homo
ab homine non plus intelligitur, quàm à leo­
ne hirundo.
Quot verò ſint diſcrimina lin­

guarum, explicare numero vix queam.
Sunt
tamen ſex ſimplicia genera: ab ore, & hi
quaſi ſibilant: à lingua intra dentes, à lingua
exerta: tum hæc duplex, vt in labiis, & in
palato: à gutture, & à pectore.
Licet autem
hæc omnia fermè diſcrimina in Italia inſpi­
cere: nam Florentini gula, Veneti Palato,
Neapolitani dentibus, Ianuenſes labiis pro­
ferunt.
In vniuerſum lingua quatuor modis
ſimplicibus ſermonem edit acuta, reflexa, ſu­
perius, inferius, & libera.
Libera lingua eſt
Romana, ſuperius inflectitur Anglica.
Fiunt
autem modi compoſiti quinquaginta ſex,
quibus additis ſex ſimplicibus, erunt ex pro­
lationis differentia ſexaginta duo linguarum
genera.
Sed hæc variantur ſingula pro no­
minum ratione, vt homo Latinè ἄνθρωπος
Græcè, vmbri Hiſpanicè, etiamſi nulla eſſet
in prolatione varietas.
Quædam etiam eſt
differentia in prolationibus, nam vel idem
verbum ſubiicitur pluribus prolationum
generibus, aut quædam iis, quædam aliis:
quis igitur infinita genera linguarum eſſe
non nouerit?
Sunt autem ex his, quæ non
facilè nomina iungunt, vt Romana & Hiſ­
pana.
Quædam mira felicitate vtuntur com­
poſitis nominibus, vt Græca atque Germa­
nica.
Linguarum
diſcrimina.
Vltimum erat diſcrimen à moribus, vt

ſint qui homines edant, quorum genus ad­
huc in Nouo orbe apud Hiſpaniam inſulam
perſeuerat.
Neceſſe eſt autem hos homines
feros eſſe, atque eandem habere rationem quàm
lupi ad iumenta.
Initium ex odio fuit: inde
ſapore allecti, atque ignauia, cum nefanda
omnia ſuis incrementis augeantur apud ho­
mines, in vſum vindicta tranſiit.
Germania
lingua vt
Græca felici­
ter nomina
iungit.
Homines eden
tes
humanas
carnes.
Sunt & præter hæc diſcrimina natura­
lia ſexus, ætatis ac temperamenti, adeò vt
plus homo ab homine differat, quàm à lu­
po capra.
Differunt igitur primùm magni­

tudine: & qui ſunt immenſi, gigantes vo­
cantur: qui parui, pygmæi ſeu pumiliones.
Fuiſſe gigantes cùm multa teſtentur monu­
menta, id tamen in primis argumento eſſe
debet, quòd Claudij Cæſaris temporibus
Gabbara nomine Arabs fuit longitudine no­
uem pedum ac totidem vnciarum, quæ ſi in
noſtram redigatur menſuram, implet ſeptem
brachia lignea, & quartam partem cum ſex­
tadecima.
Minus mirum videri poſſit noſtra
ætate, cùm inſula gigantum in Nouo orbe
inuenta ſit.
Nec ſcio tamen an is, quem
Cæſar noſter Italiæ, non parua cum admi­
ratione oſtendit, ex illa inſula eſſet oriun­

dus.
Vnum tamen ſat eſt, Gabbaræ magni­
tudinem fuiſſe mirabilem, cùm homo ma­
gnus trium brachiorum longitudinem non
expleat.
Adducor autem auctoritate ſcri­
bentium olim de re militari, qui tyronum
mediocrem magnitudinem quinque pedum
eſſe ſtatuerunt: vt quarta parte pes antiquus
menſura brachij noſtri minor ſit: ita Gab­
bara brachiorum quinque, & trium par­
tium è quatuor, ſeu nouem vnciarum,
quæ menſura dupla eſt communi hominum
ætatis huius magnitudini.
Vt non abs re
dictum ſit ab illis, hominem tanta magni­
tudine neque poſt Claudij tempora, nec
mille annis ante Auguſtum viſum eſſe.
An­
te autem belli Troiani tempora Aiax Te­

lamonius ingentis magnitudinis fuit.
Re­
fert nanque Pauſania, detectum illius mo­
numentum inundatione aditu præbente, vi­
ſámque genu rotulam diſco Pentathli ado­
leſcentis æqualem.
Hic autem ambitu capitis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index