Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 406 > >|
1cui uincula machinarum commendentur: ſi tale non aderit pon
dus: clauum ferreum tricubitum ualidum infigito fundituſ
in ſolum denſatum / aut tranſuerſis truncis obfirmatum ad ex
tremum claui caput / quod ab ſolo emineat / uincla aduolui
to trallearum atque erganæ.
Si autem erit ſolum harenoſum pro
ſternito trabes prælongos integros: in quibus uada coapten
tur
: et capitibus uincla ad clauum alligato: Dicam quod im
periti non aſſentiantur: ni totam rem intellexerint: duo ſi
mul commodius trahentur per planum pondera quam ſolum unum.
Id fiet ſic moto primo pondere uſque ad extremum ſubſtrati
uadi caput impediam: id cuneolis quoad præfirmatum hære
at: et machinam quam ſecundum pondus trahendum ſit: huic
ita compedito accingam: fiet ut eodem uado per pondus ſed
mobile ab altero pari ſed refirmato peruincatur.
Si in altum
trahendum erit pondus / commodiſſime utemur trabe unico
aut malo nauis minime imbecillo.
Hunc ſi erigemus / calcem
firmabimus ad clauum: aut ſtabile aliud quid uis.
Extremo
capiti funes alligabuntur / ne minus tres: unus in dextram / alius
in ſiniſtram / tertius per trabis longitudinem obtendetur in
productum.
Inde ſpatium aliquod ab calce mali trocleæ er
gana ue firmabitur in ſolo: et per eas diſtentus is funis tra
hetur: trahentem ſequetur ſeſe capite attollens malus.
eum
nos funibus illis geminis capiti alligatis hinc atque hic qua
ſi loris moderabimur: ut quoad uelimus ſtet: et in partem
qua opus ſit pendeat ad onus ponendum.
Laterales isti hinc
atque hinc funes ſi alia maiora non aderunt pondera quibus
commendentur hunc in modum firmabuntur.
Effodietur in pro
fundum foſſa quadrata: truncus in medio fundo ſternetur:
huic uincla adnectentur ut ab ſolo emineat ſurſum.
In trun
cum tranſuerſi ſuperinſternentur plutei: mox complebitur
foſſa terra et denſabitur.
Tum ſi madefeceris fiet grauior:
cætera omnia expedientur uti in planorum uadis diximus.
Ad
caput enim trabis et ipſum ad pondus tralleæ adigentur: et
propter pedem ergana firmabitur: aut quod uis eiuſmodi in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index