Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="6">
            <p type="main">
              <s id="s.001625">
                <pb xlink:href="079/01/244.jpg" pagenum="195"/>
              Ut nulla posset ratione explerier umquam:
                <lb/>
              Partim quod taetro quasi conspurcare sapore
                <lb/>
              Omnia cernebat, quaecumque receperat intus.</s>
              <s id="s.001626">
                <lb/>
              Veridicis igitur purgavit pectora dictis;
                <lb/>
              Et finem statuit cuppedinis, atque timoris:
                <lb/>
              Exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
                <lb/>
              Quid foret; atque viam monstravit, tramite prono,
                <lb/>
              Qua possemus ad id recto contendere cursu;
                <lb/>
              Quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
                <lb/>
              Quod fluret naturai, varieque volaret;
                <lb/>
              Seu casu, seu vi quod sic natura parasset:
                <lb/>
              Et quibus e portis occurri cuique deceret.</s>
              <s id="s.001627">
                <lb/>
              Et genus humanum frustra plerumque probavit
                <lb/>
              Volvere curarum tristis in pectore fluctus.</s>
              <s id="s.001628">
                <lb/>
              Nam veluti pueri trepidant, atque omnia caecis
                <lb/>
              In tenebris metuunt: sic nos in luce timemus
                <lb/>
              Interdum, nihilo quae sunt metuenda magis, quam
                <lb/>
              Quae pueri in tenebris pavitant, finguntque futura.</s>
              <s id="s.001629">
                <lb/>
              Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque necesse est
                <lb/>
              Non rady solis, nec lucida tela diei
                <lb/>
              Discutiant, sed naturae species, ratioque:
                <lb/>
              Quo magis inceptum pergam pertexere dictis.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001630">Et quoniam docui mundi mortalia templa
                <lb/>
              Esse, & nativo consistere corpore caelum;
                <lb/>
              Et quaecumque in eo fiunt, fierique necesse est,
                <lb/>
              Pleraque dissolui: quae restant percipe porro:
                <lb/>
              Quandoquidem semel insignem conscendere currum
                <lb/>
              Ventorum exhortantur spes; atque obvia rursum
                <lb/>
              Quae fuerant, sunt placato conversa favore.</s>
              <s id="s.001631">
                <lb/>
              Cetera quae fieri in terris, caeloque tuentur
                <lb/>
              Mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe,
                <lb/>
              Efficiunt animos humilis formidine divum;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>