Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1eſt, quod ambæ lationes
eius, quod ab obtuſo angu
lo fertur fiunt ferè contra­
riæ.
Hęc ſcilicet qua per ſe
fertur, & hæc qua per latus
effertur.
Ei verò quod ab
acuto, contingit ad idem
ferri, obſecundat enim la­
teris latio ei, quæ eſt ſecun­
dum
diametrum.
Et quan­
tò hic angulus fuerit acu­
tior, ille obtuſior vna latio
erit tardior: altera velo­
cior.
Lationes enim magis
contrariæ fiunt propter ob­
tuſiorem angulum: contra
verò hæ magis ad idem pro­
pter propinquitatem linea­
rum.
Ipſum enim a fere ad
idem fertur ex vtriſque la­
tionibus.
Itaque altera coad­
iuuatur.
Et quantò acutior
fuerit angulus: tantò ma­
gis: ipſum verò b ad con­
trarium.
Ipſum enim ad a
fertur.
Latus verò effertur
verſus ipſum g. Et quantò
fuerit angulus obtuſior
magis contrariæ lationes
fiunt.
Rectior enim linea
fit, quod ſi omninò recta
eſſet, eſſent lationes omni­
nò contrariæ.
Latus vero
vno motu motum à nullo
impeditur.
Æquum eſt igitur, vt lineam maiorem tran­
ſeat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index