Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 303 > >|
1
COMMENTARIVS.
Præſens quæſtio circa ſimile admodum inſtrumentum
verſatur, ac præcedens, quamuis ad diuerſum om­
nino effectum natura ſua ordinatum.
Quærit enim
Philoſophus quo fiat, vt nuces abſque ictu, facilè inſtru­
mento ad id opus fabrefacto, confringantur: quod ſanè in­
ſtrumentum forcipi ſimillimum, & ex ligneis regulis com­
pactum ipſe videtur ſupponere.
Eamque mox rationem
dubitandi affert; quia abſque ictu ac violenta aliqua per­
cuſſione, remiſſius abſolutè quam cum illa corpus compri­
mitur; impetus namque ictus aut percuſſionis vires maxi­
mè auget in ipſamet motione, ad comprimendum acrius
quod percutitur, vt hactenus explicuimus.
Quare non tam
facilè præfato inſtrumento abſque ictu nuces confringi poſſe
viderentur, ſicut cum malleo adacto impetu confringuntur.
Id quod præterea ex eo confirmat, quia graui ac duro in­
ſtrumento, vt eſt ferreus malleus, citius, conſentaneum eſt,
fieri confractionem quàm ligneo ac leui, quale hoc de quo
agimus in præſenti ſupponitur.
Attamen ipſe Philoſophus huiuſmodi difficultatem ac
dubitationem ex eodem principio, quo præcedentem quæ­
ſtionem ſoluerat, aptiſſimè ac breuiſſimè diluit, inquiens,
explicatum inſtrumentum duobus brachijs tanquam duo­
bus vectibus contrarijs, ad ſeſe inuicem conuerſis conſtare,
vnico fulcimento innixis, quod eſt vtriuſque connexio ac
veluti axis: duorum autem vectium compreſſione, vt potè
qui magnam vim habeant comprimendi, æquè facile nuces
amygdalas, vel id genus alia confringi, ac ictu vel percuſſio­
ne cum impetu.
Quod vt ad oculos etiam pateat, conſti­
tuatur primo inſtrumentum ABCD, cuius brachia ſint AD
& CB ſuffulta in connexione vtriuſque vbi E.
Nux verò
confringenda locetur inter A & C vbi F, nempe inter extre­
ma brachiorum ea parte qua minus diſtant à fulcimento.
Potentia verò confringentis applicetur in extremis eorun­
dem brachiorum ea parte, qua magis diſtant a fulcimento,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index