Præſens quæſtio circa ſimile admodum inſtrumentum
verſatur, ac præcedens, quamuis ad diuerſum om
nino effectum natura ſua ordinatum. Quærit enim
Philoſophus quo fiat, vt nuces abſque ictu, facilè inſtru
mento ad id opus fabrefacto, confringantur: quod ſanè in
ſtrumentum forcipi ſimillimum, & ex ligneis regulis com
pactum ipſe videtur ſupponere. Eamque mox rationem
dubitandi affert; quia abſque ictu ac violenta aliqua per
cuſſione, remiſſius abſolutè quam cum illa corpus compri
mitur; impetus namque ictus aut percuſſionis vires maxi
mè auget in ipſamet motione, ad comprimendum acrius
quod percutitur, vt hactenus explicuimus. Quare non tam
facilè præfato inſtrumento abſque ictu nuces confringi poſſe
viderentur, ſicut cum malleo adacto impetu confringuntur.
Id quod præterea ex eo confirmat, quia graui ac duro in
ſtrumento, vt eſt ferreus malleus, citius, conſentaneum eſt,
fieri confractionem quàm ligneo ac leui, quale hoc de quo
agimus in præſenti ſupponitur.

Attamen ipſe Philoſophus huiuſmodi difficultatem ac
dubitationem ex eodem principio, quo præcedentem quæ
ſtionem ſoluerat, aptiſſimè ac breuiſſimè diluit, inquiens,
explicatum inſtrumentum duobus brachijs tanquam duo
bus vectibus contrarijs, ad ſeſe inuicem conuerſis conſtare,
vnico fulcimento innixis, quod eſt vtriuſque connexio ac
veluti axis: duorum autem vectium compreſſione, vt potè
qui magnam vim habeant comprimendi, æquè facile nuces
amygdalas, vel id genus alia confringi, ac ictu vel percuſſio
ne cum impetu. Quod vt ad oculos etiam pateat, conſti
tuatur primo inſtrumentum ABCD, cuius brachia ſint AD
& CB ſuffulta in connexione vtriuſque vbi E. Nux verò
confringenda locetur inter A & C vbi F, nempe inter extre
ma brachiorum ea parte qua minus diſtant à fulcimento.
Potentia verò confringentis applicetur in extremis eorun
dem brachiorum ea parte, qua magis diſtant a fulcimento,