Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ut nulla posset ratione explerier umquam:
Partim quod taetro quasi conspurcare sapore
Omnia cernebat, quaecumque receperat intus.

Veridicis igitur purgavit pectora dictis;
Et finem statuit cuppedinis, atque timoris:
Exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
Quid foret; atque viam monstravit, tramite prono,
Qua possemus ad id recto contendere cursu;
Quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
Quod fluret naturai, varieque volaret;
Seu casu, seu vi quod sic natura parasset:
Et quibus e portis occurri cuique deceret.

Et genus humanum frustra plerumque probavit
Volvere curarum tristis in pectore fluctus.

Nam veluti pueri trepidant, atque omnia caecis
In tenebris metuunt: sic nos in luce timemus
Interdum, nihilo quae sunt metuenda magis, quam
Quae pueri in tenebris pavitant, finguntque futura.

Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque necesse est
Non rady solis, nec lucida tela diei
Discutiant, sed naturae species, ratioque:
Quo magis inceptum pergam pertexere dictis.

Et quoniam docui mundi mortalia templa
Esse, & nativo consistere corpore caelum;
Et quaecumque in eo fiunt, fierique necesse est,
Pleraque dissolui: quae restant percipe porro:
Quandoquidem semel insignem conscendere currum
Ventorum exhortantur spes; atque obvia rursum
Quae fuerant, sunt placato conversa favore.

Cetera quae fieri in terris, caeloque tuentur
Mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe,
Efficiunt animos humilis formidine divum;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index