Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (9) of 393 > >|
2029 velocitatis hic gradus præcedentem. Quum enim temporis inſtantia
prorſus
æqualia ſint inter ſe, ſpatialium longitudinum ratio à ſola
velocitatem
ratione dependebit, eíque proinde par erit, aut ſimilis
(quod niſi pro veriſſimo ſumatur, haud ullo modo menſurari poſſit
velocitas
;
nam à ſola ſpatiorum eodem tempore decurſorum (vel
eodem
inſtanti) proportione velocitatum inter ſe collatarum imme-
diatè
vel mediatè ratio taxatur, &
altera alterius reſpectu denomi-
natur
tanta) ſimiliter ſi per omnia temporis cujuſvis momenta qui
conveniunt
ipſis velocitatis gradus aſſignentur, aggregabitur ex iis
quantum
quiddam, cujus partibus quibuſvis decurſorum ſpatiorum
partes
reſpectivæ, hoc eſt iiſdem temporibus reſpondentes particulæ,
juſtè
proportionantur, adeóque quantum è gradibus iſtis conſtans
repræſentans
magnitudo ſpatium quoque decurſum repræſentare poſſit;
quatenus nempe qualem ſpatii partes temporibus ſingulis peractæ pro-
portionem
inter ſe ſervant, exactè referat.
Quum igitur, utpote
quàm
æquabiliſſimè ſluens per lineam, ut præmonuimus, rectam ap-
tiſſimè
repræſentetur, &
qui in ſingulis temporis inſtantibus haben-
tur
alii ac alii, ſibimet æquales;
aut inæquales, velocitatis gradus per
lineas
itidem, ut priùs etiam inſinuatum eſt, rectas exprimantur,
&
cùm hi velocitatis gradus ſingula temporis momenta alii ac alii
permeent
, independentèr à ſe invicem ac impermixtè;
itaque ſi per
lineæ
tempus repræſentantis omnia puncta trajiciantur rectæ ſic
diſpoſitæ
, ut altera nulla nulli alteri coïncidat, hoc eſt in ſitu pa-
rallelo
;
quæ reſultat hinc ſuperficies plana (pro quantitate temporis,
&
poſitorum velocitatis graduum ratione determinata) graduum ve-
locitatis
aggregatum exactiſſimè referet;
cujus ſuperficiei partes cùm
reſpectivis
(ut prædictum) ſpatii peracti partibus proportionales
ſint
, poterit id ſpatio quoque repræſentando commodiſſimè adaptari.

Iſta
verò ſuperficies brevitatis causâ dehinc appellabitur velocitas ag-
gregata
, vel ſpatii repræſentativa.
Neque quenquam aſſiciat, nam
ſubmovenda
nobis hæc remora, quod diximus in ſingulis temporis
inſtantibus
longitudinem aliquam confici, quaſi dari poſſe motum
inſtantaneum
aſſirmarem.
Nam poſito tempora è momentis com-
poni
, etiam lineæ componentur è punctis;
quòd ſi lineæ inæ-
quales
componantur è punctis infinitis, ſibimet æquinume-
ris
, neceſſariò ſequitur linearum puncta, juxta ſimilem cum ipſis
proportionem
inæqualia fore, adeóque per longitudines in æquitem-
poraneìs
momentis decurſas duntaxat intelligenda ſunt ejuſmodi inæ-
qualia
puncta, è quibus tota decurſa longitudo quaſi conſlatur.
Sin
hoc
abſonum cuipiam videatur, &
nullo ſenſu motus admittatur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index