Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
< >
page |< < of 355 > >|
1rum, ſiue dicas quadrata quoque earum eſſe commenſurabilia, v. g. linea dua­
121[Figure 121]
rum vnciarum, & linea trium vnciarum ſunt
commenſurabiles longitudine, & potentia,
quia potentia lineæ duarum vnciarum, ſiue
quadratum, eſt quatuor vnciarum ſuperficia­
lium: & quadratum lineæ trium vnciarum,
eſt nouem vnciarum quadratarum, vt patet
in figuris, quorum quadratorum communis
menſura eſt vncia vna quadrata.
atque hanc
illi nullo modo diuidi poſſe contendebant.
279
Tertius locus (Præterea ſi quis communem ſtatam, ac determinatam menſu­
ram faciat diuiduam, non erit amplius in rerum natura linea vlla rationalis, aut
irrationalis, reſpectu expoſitæ, ac determinatæ lineæ; neque aliarum vlla erit, de
quibus modo dictum eſt, veluti quam Apotomen vocant ex duobus nominibus.
Ve­
rùm neque ſecundum ſe aliquam definitam naturam habebunt, ſed collatæ ſibi ipſis
tam rationales, quàm irrationales erunt omnes.
Hæc eſt alia eorumdem ratio ad idem comprobandum: quam, vt benè
percipiamus, nonnulla prius ex definitionibus 10. Elem. ſunt explicanda:
vt quæ nam ſint lineæ rationales, quæ irrationales, quæ ex binis nomini­
bus, quæ Apotomæ.
Propoſita igitur linea quapiam, v. g. trium palmorum qualis eſt linea A,
poſſunt inueniri quamplurimæ lineæ, quarum aliæ ſint illi longitudine com­
122[Figure 122]
menſurabiles, ſiue quæ cum expoſita A, ha­
beant communem menſuram.
v. g. linea B,
quinque palmorum eſt commenſurabilis lineæ
A, quia vtramque communis menſura vnius
palmi metitur: aliæ verò ſint eidem A, lon­
gitudine incommenſurabiles, qualis eſſet diameter C D, quadrati lineæ A,
quæ eſt cum latere A, incommenſurabilis ex vltima 10.
123[Figure 123]
Cæterum lineam primò expoſitam, vt eſt in præ­
ſentia A, quod eſſet notæ quantitatis, Græci appella­
runt Ρήτην, ideſt rationalem, quemadmodum Latini
eam appellant.
Linearum autem longitudine incommenſurabilium
cum expoſita rationali A, aliæ ſunt, quæ tamen ſunt
commenſurabiles eidem potentia, ideſt conſtituunt
quadrata, quæ ſunt commenſurabilia quadrato ra­
tionali A, vt linea C D, cum ſit diameter quadrati li­
neæ A, quadratum exhibet, quod eſt duplum quadrati lineæ A, ex 47. primi,
quadratum autem lineæ A, eſt nouem, igitur quadratum eius duplum erit
octodecim, quadratum ſcilicet lineæ C D. octodecim autem, & nouem ſunt
commenſurabilia communi vnitatis menſura, huiuſmodi lineæ dicuntur com­
menſurabiles potentia tantum, potentia.
n. lineæ dicuntur quadratum illius.
Quæ igitur rationali propoſitæ ſunt commenſurabiles aliquo modo, ſiue
longitudine, & potentia (quæcunque enim commenſurabilis eſt longitudine,
eſt etiam potentia) ſiue potentia ſolùm, rationales ipſæ quoque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index