Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
rationem & mentem priora eſſe cenſemus, & quæ in alia longè priora ſecundum naturam & ſpe­
cialia reſolui poſsint: ſunt enim de genere communium ad vnum: de primis oppoſitis in natu­
ra ſecundum rem verba faciamus, ea verò ſunt oppoſita prima in elementis, aut calor & frigus,
aut eiuſmodi principia, ex quibus hæc tanquam propria naſcantur, & illud nunc agamus, quem­
admodum ab eo genere oppoſitionis ſucceſsio proficiſci queat.
Nam difficile videtur ob mul­
ta incommoda quæ hoc placitum conſequuntur, de quibus mox eſt dicendum.
Et nobis qui­
dem, qui redire ad materiam, non ſimpliciter accipimus, ita redire ad poteſtatem, vt funditùs om­
nis actus amittatur, ſed redire ad poteſtatem, quia ſolùm præſens intereat, & remaneat pura po­
teſtas quæ fundatur oppoſito, vt in abſoluta ſiccitate poteſtas abſoluta ad humorem, accidit, vt
dum dicitur redigi res ad materiam, ſit, cùm materia contrarium imperfectius accipit, quod ſuæ
ipſius naturæ conuenit, & cùm ſit vtrobique proceſſus ab actu & ad actum, ſed nunc quidem ab
imperfecto ad perfectum, mox à perfecto ad imperfectum, & pugnam & partes in materia, atque
inde tempus ponere ſuccedit.
Verùm fac modò tu puram priuationem, vnde hæc in generatio­
ne ſubſtantię?
aut igitur nullum in ea tempus, aut non ſola priuatio primam oppoſitionem conſti­
tuit in natura.
Proinde ita illis fingenda eſt in materia nuda facultas, qua ſe omni forma ſpo­
liatam eſſe contendat, dum ſtatum ſuum proprium affectat, & faciendum eſt, vt quod nos con­

trariorum beneficio tribuimus, ſoli materiæ per ſeipſam tribuatur, & propenſioni materiæ quæ
ex toto formæ aduerſatur, danda eſt vniuerſa repugnantia quæ in interitu & ortu perſpicitur.
Hoc ſic decernendum illis eſt. Nos ſanè qui materiæ ſolùm poteſtatis ingenium concedimus, po­
teſtas autem eſt non ens, id verò quod non eſt, quatenus non eſt, non appetitur, ſed actus appeti­
tur, appetit poteſtas, vt colligitur ex Ariſtotele a probabilius eſſe putamus, ſi actus item adiun­

gatur ad materiam in quacunque mutatione, ad quem eius appetitu ducta quandoque recurrat.
Verùm fac ita eſſe prima oppoſita, pone appetitum in materia ad eſſe ſui proprium ſtatus priua­
tionem propriam eſſe materiæ.
hæc tibi diluënda ſunt. Nam priuatio cuiuſpiam rei forma po­
natur neceſſe eſt, vt terræ frigus.
Itaque cùm frigus & ariditas materiam conſequantur, & hæc
terram efficiant.
Ergo terra eſt ipſamet materia. Prætereà ſi vnum ex his materiæ proprium
conſtituitur, quo pacto dicitur materia eſſe vtraque poteſtate?
Tum etiam quemadmodum
corrupto iſto quod materiæ proprium eſt, materia conſeruabitur.
Vltimò, ſi pugna inter mate­
riam & formam eſt cauſſa reſiſtentiæ & ſucceſsionis, cur etiam in mutationibus quæ perficiunt,
cum priuatio propria fit materiæ, habitus autem formæ, vt tenebrę & lumen; ibi quoque reſi­

ſtentia non erit, neque tempus?
hoc autem eò pertinet, vt intelligamus, ſi priuatiuè opponuntur
formæ naturales, cur materiæ puncto temporis non adueniant, ſed tempore producantur, ſi illa
placent quę ſuprà de ſubſtantiarum ſucceſsione diſputauimus.
Hæc ſi cum ſuperiore quęſtione
conſentire debeant, poſtulant, vt actum diſtinguamus & latius patere doceamus, quàm vulgò
cenſeatur.
Nanque actus eius eſſe dicitur, quod per ſe conſiſtere poteſt; neque ita, quia ſit quic­
quam alterius, in quo differt à poteſtate & priuatione: quandò id quod hæ ſunt, ſemper actum
reſpiciunt.
aut, ſi fortè actus ille reſpicit aliud, hoc contingit ſecundum formam, vt cùm dicitur
album nigro eſſe contrarium, vt ſi dicatur actus alicuius poteſtatis.
Funditur item actus ad pri­
uationem, vt ſi prædicetur actus de tenebris: ſignificat enim præſentiam rei cuiuſpiam, quæcunque
illa ſit, ita vt dici verè poſsit.
hoc eſſe nunc, ſiue ens, ſeu non ens, qui ſanè actus nihil addit ſubie­
cto, niſi id ſolùm quod notat vnà.
quamobrem per ſe & formaliter nihil eſt, ſed explicatur vt ab­
ſentiæ formæ tantummodò.
Vt igitur priuatio eſt actus ex actu & eſſe: ſic quoque ex priuatio­
ne erit eſſe & priuatio forma in iis quorum eſſe certa priuatione terminatur, cuiuſmodi nunc
ponitur terra.
Quòd ſi actum quempiam priuationi ſubiici velis, vt nos anteà decreuimus, cuius

ſtatus certa perfectioris formæ ſignificatione notetur, accipe communem illam corporis formam,
cùm terminos ex toto conſecuta ſit, aut mox conſecutura, in quo corporis natura conſiſtit.
Neque
te deterreat, quominus ita decernas, quia tantum abſit, vt corpus ſit natura prius quam elemen­
tum, & calor & frigus, vt ſit etiam natura poſterius, quòd omne eſſe ſit à primo, & eſſe eorum quæ
intra ambitum cęli continentur, ſit à cęlo per calorem & frigus, itaque & hæc priora natura:
quandoquidem multa ſunt quæ ſcrupulum hunc ex animo tibi euellere queant.
Primùm, quia
calor & frigus nonmodò vim habent conſtituendi, ſed etiam ſunt inſtrumenta cęli quibus alias
virtutes elargitur.
Deinde, etiam ſi ſint inſtrumenta, non ſunt vniuerſalia medioque. vacantia,
ſed adhuc pendent ab aliis principiis longè prioribus & communioribus quę ſunt lumen & motus,
quorum beneficio vis diuina per vniuerſum diffunditur, cuius inopia pro ſuo cuiuſque captu nil
patitur laborare natura illi bonitatem eſſentiamque.
contribuens. In his igitur nil prohibet eſſe
alias vires, omni caloris frigoriſúe opera circunſcripta, vt puta rationem corporis, lucidi pelluci­
di, quandò priuſquam ſit calor ex lumine & motu neceſſe ſit præſtò eſſe quod moueatur & acci­
piat lumen.
Tertiò, quia tametſi calor frigusque. conſtituunt, non id ſimpliciter faciunt, ſed præ­
finitos terminos requirunt, quid igitur vetat, quo minus, antequàm ad eos gradus deducta ſint,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index