Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1tamdiu infundatur per os B, donec aqua perveniat ad ſummum verticem
B, tum volvatur verticillus H, illico aqua aſcendit in A, non tamen
tanto cum impetu; idem fit, ſi Mercurius infundatur; ex quo deduco
tantam vim motus, (vid. Figuram in pag. 184.) vel impetus aſſurgentis Mer­
curij per CD, non eſſe à pondere cylindri aëris, cùm par ſit vtrimque ra­
tio; idem probari poterit in canali tantulùm inflexo vel incurvato; nempe
licèt in altero brachio prævaleat aquæ pondus, non tamen ea propter tan­
ta vi impetus aſſurgit in altero; accedit, quòd eadem vi, ſurſum Mercu­
rius adducitur, qua digiti preſsè affixi pulpa ſeu caro; hæc autem à mate­
ria tenſa duntaxat adducitur, cùm nulla alia cauſa applicata ſit; denique licet
hic effectus æquè attribui poſſet cylindro aëris, ac tenſæ in ſegmento C
D materiæ, cùm tamen aliqua ſint in hoc caſu, quæ cylindrus aëris ſal­
vare non poteſt, licèt ſuppoſita illa materia tenſa optimè ſalventur; non eſt
dubium, quin totus effectus huic potiùs, quàm illi cauſæ attribuen­
dus ſit.
Chryſocom. Demus igitur in ſegmento CD materiam tenſam con­
tineri; quid inde?
an fortè illa Mercurij ſegmentum CI ſu­
ſtinet?
Auguſtin. Haud dubiè, cùm dilatari ac tendi vltra non poſſit: vnde vide­
tur eſſe quoddam quaſi ęquilibrium, ita vt nec materia tenſa attollere poſſit
majus pondus Mercurij, quam CI, neque hoc pondus Mercurij dilatare vl­
tra materiam tenſam in CD.
Antim. Non ita profectò res ſe habet, Auguſtine; nam ſi hoc eſſet,
quo altius eſſet ſegmentum materiæ tenſæ CD, majore vi polleret addu­
ctiva, vt ita loquar: igitur Mercurium ſupra C attolleret; infra C verò,
quò brevius eſſet illius ſegmentum; quod omnibus experimentis repu­
gnat; ſive enim longior, ſive brevior ſit fiſtula, modò ſit paulo altior
IC ; æquale ſemper ſegmentum Mercurij extat; dicerem igitur, data
præfa ta hypotheſi materiæ tenſæ, Mercurium ipſi adhærere; hanc verò
fiſtulæ, iuxta Naturæ inſtitutum, de quo ſupra, vnde ſuſtinetur Mercurij
ſegmentum IC ab illa vi, quæ fiſtulam ſuſtinet, ita prorſus ſcyphus ex
aqua non plènè eductus, ſecum aquam adducit, cujus pondus is profectò
ſentit, qui ſcyphum ſuſtinet; ſic Mercurius breviorem fiſtulam ſegmento
IC totam occupat, licèt immergatur in Mercurium EF ; adhæret enim
Mercurius vitro, & ab eo ſuſtinetur, qui fiſtulam ſuſtentat; vbi verò al­
tior eſt fiſtula, & tantùm eſt Mercurij pondus quantum requiritur ad ex­
primendam, exugendam, educendam, eliciendam illam materiam ten­
ſam, vndecunque tandem exugatur, de quo infra, deſcendit Mercurius
in CI, adhærétque materiæ tenſæ, & hæc fiſtulæ; ita vt fiſtula ſuſtineri
non poſſit, niſi ſimul tum materia, tum Mercurius extans ſuſtineatur.
Sup­
poſita igitur illa materia tenſa, ſegmentum Mercurij CI non ſuſtinetur à
cylindro aëris, ſaltem ſolo, nam illo etiam ſublato, cùm pondus Mercurij CI
æquale ſit reſiſtentiæ, qua materia tenſa in ſegmento CD majori tenſioni

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index