Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Non ita profectò res ſe habet, Auguſtine; nam ſi hoc eſſet,
quo
altius eſſet ſegmentum materiæ tenſæ CD, majore vi polleret addu­
ctiva
, vt ita loquar: igitur Mercurium ſupra C attolleret; infra C verò,
quò
brevius eſſet illius ſegmentum; quod omnibus experimentis repu­
gnat
; ſive enim longior, ſive brevior ſit fiſtula, modò ſit paulo altior
IC
; æquale ſemper ſegmentum Mercurij extat; dicerem igitur, data
præfa
ta hypotheſi materiæ tenſæ, Mercurium ipſi adhærere; hanc verò
fiſtulæ
, iuxta Naturæ inſtitutum, de quo ſupra, vnde ſuſtinetur Mercurij
ſegmentum
IC ab illa vi, quæ fiſtulam ſuſtinet, ita prorſus ſcyphus ex
aqua
non plènè eductus, ſecum aquam adducit, cujus pondus is profectò
ſentit
, qui ſcyphum ſuſtinet; ſic Mercurius breviorem fiſtulam ſegmento
IC
totam occupat, licèt immergatur in Mercurium EF ; adhæret enim
Mercurius
vitro, & ab eo ſuſtinetur, qui fiſtulam ſuſtentat; vbi verò al­
tior
eſt fiſtula, & tantùm eſt Mercurij pondus quantum requiritur ad ex­
primendam
, exugendam, educendam, eliciendam illam materiam ten­
ſam
, vndecunque tandem exugatur, de quo infra, deſcendit Mercurius
in
CI, adhærétque materiæ tenſæ, & hæc fiſtulæ; ita vt fiſtula ſuſtineri
non
poſſit, niſi ſimul tum materia, tum Mercurius extans ſuſtineatur.
Sup­
poſita
igitur illa materia tenſa, ſegmentum Mercurij CI non ſuſtinetur à
cylindro
aëris, ſaltem ſolo, nam illo etiam ſublato, cùm pondus Mercurij CI
æquale
ſit reſiſtentiæ, qua materia tenſa in ſegmento CD majori tenſioni

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index