Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Depressosque premunt ad terram, propterea quod
Ignorantia causarum conferre deorum
Cogit ad imperium res, & concedere regnum.

Quorum operum causas nulla ratione videre
Possunt, ac fieri divino numine rentur.

Nam, bene qui didicere deos securum agere aevum;
Si tamen interea mirantur, qua ratione
Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis,
Quae supera caput aetheriis cernuntur in oris:
Rursus in antiquas referuntur relligionis;
Et dominos acris adsciscunt, omnia posse
Quos miseri credunt: ignari, quid queat esse,
Quid nequeat; finita potestas denique cuique
Quanam sit ratione, utque alte terminus haereat.

Quo magis errantes caeca ratione feruntur.

Quae nisi respuis ex animo, longeque remittis
Dijs indigna putando, alienaque pacis eorum;
Delibata deum per te tibi numina sancta
Saepe aderunt.
non quo violari summa deum vis
Possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris:
Sed quia tute tibi placida cum pace quietos
Constitues magnos irarum volvere fluctus;
Nec delubra deum placido cum pectore adibis,
Nec, de corpore quae sancto simulacra feruntur
In mentes hominum divinae nuntia formae,
Suscipere haec animi tranquilla pace valebis.

Inde videre licet, qualis iam vita sequatur.

Quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
Reiciat, quamquam sunt a me multa profecta;
Multa tamen restant, & sunt ornanda politis
Versibus, & ratio superum, caelique tenenda:
Sunt tempestates, & fulmina clara canenda,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index