Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1
COMMENTARIVS.
Abſurdum enim.] Repetitio eſt eius, quod problematis ſecun­
di antea iam auxit difficultatem.
Nonnunquam ferri.] Particula en)i/ote nonnunquam indi­
cat ſecundum problema tantum verum eſſe ſpecialiter non in genere,
quod antea eſt demonſtratum.
Et datorum amborum.] Auget difficultatem problematis
primi.
Videbatur enim rationi conſentaneum, vt duo totidem moti­
bus mota, & eadem celeritate id eſt æquali tempore idem ſpatium
conficerent.
Cauſa vero eſt.] Poſtquam problema primum verum eſſe geo­
metrice demonſtratum eſt: nunc huius vtpote admirabilis cauſam
adfert Phyſicam.
quod ſcilicet mota duobus motibus, ſi ad eundem
terminum, ad quem tendent, celerius mouentur: ſi ad contrarios, tar­
dius.
Illa enim ſibi inuicem obſequuntur, & vt clauus clauo pellitur:
ita motus motum adiuuat: hæc verò ſibi obſiſtunt, ſeſe impediunt, &
remorantur, & vt magis minuſve contrarij ſunt termini ad quos:
ita quæ ſic mouentur, magis minuſve ſe accelerant, aut retardant.
Atqui b ab angulo obtuſo motum duorum motuum vno ad a, alte­
ro ad d tendens ad magis contrarios terminos tendit: quam a ten­
dens dictis motibus ad b & g. Eſt enim, vt antea demonſtratum
eſt, a d diameter & recta maior: quam g d. Et quò a acutior
erit angulus, eò a d maior erit ergo æquum eſt, vt b tardius fera­
tur: quam a. Et quidem tantò tardius: quantò b erit obtuſior angu­
lus, & a acutior ob cauſam prædictam.
Fere ad idem.] Particula sxedo\n ferè ad­
76[Figure 76]
iecta indicat non eundem eſſe terminum vtriuſ­
que motionis, qua fertur a : ſed duos diuerſos, ve­
rum propiores, quam ſint termini ad quos b
fertur.
Rectior enim linea.] Id eſt duo latera b a
& b d magis accedunt ad rectam vnam, vtpo­
te quia angulus obtuſus ſi augeatur pluſculum,
latera ipſum continentia fient è directo: & tunc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index