Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1humani iuſtæ magnitudinis quum maior ſit,
manifeſtum eſt Aiacem Gabbara fuiſſe ma­

iorem.
Hylli quoque oſſa eadem ætate, quæ
Adriani Imperatoris fuit detecta, adeò gran­
dia viſa ſunt, vt non hominis, ſed belluæ
eſſe credita ſint.
Hyllus autem Herculis tem­
poribus vixit.
Gigantes.
Homo ma­
gnus noſtra
ætate non
attingit lon­
gitudinem
trium bra­
chiorum.
Aiacis Tela­
monij ma­
gnitudo.
Hylli proce­
ritas.
Pumillonis
paruitas
mira.
Quod ad pumiliones attinet, anno præ­
terito circumferebatur vir perfecta ætate
cubiti longitudine in pſittaci cauea.
Sed non
minus gigantum proceritas inutilis eſt ad
animi experimenta, quàm corporis pumi­
lionum.
Colanus vri­
nator.
Alij ſunt natura non magnitudine rara,
velut Colanus vrinator Cataniæ, quæ vrbs
eſt in Sicilia, ciuis quem conſtat parum an­
te noſtram ætatem, imò ætate noſtra flo­
ruiſſe.
Is ſub aqua ternis, ac quaternis ho­
ris velut piſcis latitabat.
Nec valde mirum,
cùm in India occidentali nunc paſſim vri­
natores margaritarum oſtreis venandis in­
tenti, per horam integram ſub aqua lati­
tent.
Sunt & forma mira, velut Protophanes
Magneſius, qui eadem die lucta, pancratió­
que victor in Olympiis euaſit.
Huic enim
ſub Adriano, rurſus detecto cadauere, os
vnum perpetuum à iugulo ad ilia coſtarum
loco inuentum eſt.
Protophanes
forma mira.
Ariſtomenis
Meſſenij hi­
ſtoria.
Alij quoque euentu admirabiliores, velut
Ariſtomenis Meſſenij fortuna: hic enim pri­
mò in pugna à Lacedæmoniis captus, &
cum cæteris captiuis in Ceadam ( hæc erat
fouea ſub terra profundiſſima)præcipitatus,
cùm duobus diebus cæteris mortuis inter il­
los velut mortuus iacuiſſet, reuixit, & vul­
pem inſpiciens quæ cadauera deuorabat, il­
lius apprehenſa cauda, pallióque obiecto
deductus eſt ad locum per quem ingreſſa
erat vulpes, hic erat foramen anguſtiſſimum,
euaſit que: ac genito filio rurſum captus, ſom­
nio puellæ, quam poſtmodum filius in vxo­
rem duxit, euaſit.
Demum ſuperſtite filio ex
morbo ſenex extinctus eſt, adeò conſtanti
opinione quòd immortalis eſſet, vt Græci
homines poſt multa ſecula & viuere, & vi­
deri illum affirmarent.
Homines
abſque cibo
viuentes.
Nec minus miraculum Leonardi Piſto­
rienſis, qui ſenſim eò ſe traduxit, vt ſemel
tantùm in hebdomada cibum ſumeret.
Et
ſub Clemente Pont.
eius nominis ſeptimo,
vir Scotius iuuenis, piliſque rubeis, &
( vt videbatur ) habitu piloſo cùm ſponte
ſe obtuliſſet, diebus 11. in cuſtodia habi­
tus abſque cibo, alioquin aſſuetus vſque
ad 20. diem: & vſque 30. in eadem ine­
dia perſeuerare, miraculi præmium acce­
pit.
Huius autem cauſas ſuperiùs docui­
mus.
Hamar odo­
ratu mira­
bili.
Quid de Hamar Africano, qui cúm in
ſolitudinibus lippitudine laboraret, arenam
odorans dixit.
Iam prope habitata loca ſu­
mus.
Atque ita ab Ægyto millibus paſſuum
480. diſtans, & ab oppidis tribus Berdeam
Libyæ 1000. paſſuum 40. ſenſit habitatio­
odorem.
Fertur enim calido & ſeruatur ſic­
co odore, quamobrem his in regionibus
percipere potuit tetrum odorem, quem
ſordes tum animalium, tum hominum ex­
halant, cùm non minus eſſet odore canis,
quàm colanus piſcis.
Sunt & alia monſtris
ſimilia, velut in Caſſena Africæ regione
iuxta Æthiopes, viri labiis ac naſo admo­
dum craſſis.
Irridebit ignarus naturæ rerum,
qui non viderit Hippocratem Macrocepha­
lorum hiſtoriam, cauſáſque narrantem, in
libro de Aëre & aquis.
Et nos vidimus Ioan.

Petrum Boſiſium fabri lignarij vrbe noſtra
filium, qui in parte orientali vrbis iuxta
cœnobium ſeruorum habitabat, liuuenem
annos 20. plúſve natum, cui vngues nun­
quam ſecare, aut neceſſe fuit, aut contigit.
Conſiderauimus nos rem diligenter, ne for­
ſan nobis imponeret, vidimúſque ſummam
digitorum partem adeò carne munitam, vt
nec vngues eſſent neceſſarij, nec opportu­
ni.
Sed & ipſi vngues breues erant, quaſique
reſecti.
Monſtroſa
forma.
Ioan. Petrus
Boſius.
Vidimus & filiorum Bernardini Komeri
lignorum mercatoris annorum trium, qui
cùm ex febre & conuulſione conualuiſſet,
tanta ſub femoribus diſtentio, ac palpita­
tio relicta eſt, vt immotis pedibus cor­
pus perpetuò reſiliret: velut in circula­
toribus quibuſdam.
Vnde deprehendi eam
quam vocant ſaltationem, morbum eſſe
ac veram: quoniam veræ infantis aſſimi­
latur.
Præſtiterunt alij forma, vt Cratinus Æ­

ginenſis Achiuus mortalium formoſiſſimus:
poſt quem Alchibiades Athenienſis.
Alij
pedum velocitate, vt Corinthius Ladas.
Ingenio præſtant Indi Cambaienſes, à qui­
bus notæ numerorum ad nos defluxerunt.
Valent hi plurimùm ſupputandi rationibus:
etenim ingenium Mathematicis, iudicium
Naturalibus, memoria verborum ſerie pro­
batur.
Poſt Indos Græci, poſt quos Hiſpa­
ni, Siculi, Italique.
Roboris quoque mi­

rabilis experimenta non deſunt.
Saltator
quidam geminos in humeris, totidem in
brachiis, vnum in ceruice ferens coram
nobis ſaltabat.
Circulator alius lapidem,
quem quatuor homines non ferrent, capil­
lis leuabat, altero prius homine, quod ad
alleuiandum pondus faciebat, in humeros
aſſumpto.
Idem malum cymbæ, dictu in­
credibile, dentibus primò ſuſtinebat: in­
de in humerum transferebat, & ex illo in
alterum, nulla adiutus ope manuum, cùm
perpetuò malus erecta ſtaret.
Ex antiquis
autem conſtat Martium Romanum ciuem,
fabri filium, ab Hiſpanis legionibus, Sci­
pionum loco in ducem, ob robur electum:
ſolitum carra venientia arbori, vel lapi­
di innixum remorari.
Quemcunque quò
vellet trahere, aut impellere.
Digito in­
tra pugnum concluſo, vt nodus ſolus pro­
mineret, non aliter quàm claua feciſſet,
feriebat hoſtem.
Refertur & de Sicinio
dentato.
Herculem quoque huiuſmodi ro­
bore tum in ſapientia inſigni præditum
fuiſſe conſtat.
Hominis autem qui mode­
ratam non excedat magnitudinem ſummum
robur eſſe deffinitur, ſi mille librarum
pondus perferat: quod commodiſſimè fiet,
ſi loricam, ocreáſque plumbeas induat.

Hæc cùm mira videantur, quatuor tamen
conſtant, cœli natura, propagatione, vi­
ctu, atque arte.
Regiones ( vt dixi ) ma­
iores, aliæ minores homines producunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index