Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
201 189
202 190
203 191
204 192
205 193
206 194
207 195
208 196
209 197
210 198
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
221 209
222 210
223 211
224 212
225 213
226 214
227 215
228 216
229 217
230 218
< >
page |< < (191) of 672 > >|
203191Quomodo Ignis accendatur. rat ligneus bacillus, ſiue ex hederâ, ſiue ex lauro deſumptus, vti-
que aër non minùs comminuitur, quàm ſi lignum aliud ſiue laurum,
ſiue hederam, idem bacillus tereret, nec tamen aër inignis natu-
ram tranſit.
Dand. Non quæcunque, delectu omni & diſcrimine remoto,
incendi poſſunt;
ſed vt Ariſtoteles docet lib. 4. Meteor. ſumma 3.
cap. 2. poſt med. ἔςι δὲ καυςὰ, ὅσα ἔ χ{ει} πόρους δεκτικούς πυρὸς,
{καὶ} ὑγρότητα ἐν τοῖς κα\’τ ἐυθυψρίαν πόροις ἀ{σθ}ενεςέραν πυρός.
ὅσα
δὲ ἢ μὴ ἐχ{ει}, ἢ ἰχυροτέραν, \~ὁιον κρύςαλλος, {καὶ} τὰ σφόδρα χλωρὰ,
ἀκαυςά.
*ſunt autem combuſtibilia, quæcunque babent meatus ſuſce-*
*ptiuos ignis, &
bumiditatem in ijs, qui ſecundùm directum,*
*meatibus debiliorem igne:
quæcunque autem aut non babent* (poros
capaces) aut fortiorem (humiditatem habent) *velut glacies, &
quæ*
*valdè uiridia ſunt, incombuſtibilia.
*
Maur. Ideò ſicca eſſe oportet ligna, vt ex eorum tritu accendi
poſſit ignis:
ſietenim humore redundent, lentorem habent parti-
culæ, &
flexibilitatem, cum potiùs friabiles eſſe conueniat, vt
in illo conflictu luxatione diſſolui incipiat compages, tùm Spiritus
vnâ cum Sulphure eluctantes Terræ permiſtæ vincula, atque poros
ligni peruagantes (quos vtique humore non obſtrui neceſſe eſt) ſuo
impulſu concutiant obuias particulas, &
coagmentatos in illis
cum aquâ &
terrâ igniculos ad defectionem ſollicitent: vbi enim
&
Sulphureas particulas, & Spiritus, & Sales Volatiles plures
libertatem nactos fuiſſe contigerit, collatis viribus proximas li-
gni partes impetunt, atque illas celerrimè commoti diſſoluunt:
Qua in agitatione ſpatia ampliora querentes proſiliunt, & proxi-
mum fomitem, ſi quem repererint, corripiunt.
Citò autem in
fomite propagatur, atque ampliſicatur ignis, quia materia arida
eſt, &
rara adeò, vt immiſſi igniculi facillimè per tam multos il-
lius meatus excurrere, &
plures ſubinde particulas ſulphureas
commouere, ac diſſoluere valeant.
Hinc fomite, ſtipulâ nimi-
rum, folijs aridis, paleis, papyro, &
ſimilibus vtimur ad accen-
denda ſarmenta, atque his ad craſſiora ligna comburenda, vt mul-
ti igniculi, potiſſimùm ſulphurei atque ſpiritus, è fomite vno impetu
erumpentes aggrediantur plures ſarmentorum particulas, &
in eo-
rum meatus per vim ſe inſinuent, vbi ſimili agitatione tumultuan-
tes horum Sulphur, atque Spiritum, ac Salem volatilem impel-
lunt, commouent, exagitant vſque eò, dum &
iſti in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index