Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 303 > >|
171[Figure 71]
tanquam in manubrijs, nimirum in BD.
Conſideretur dein­
de vtrum que brachium tanquam duplicem vectem moueri
circa immotum fulcimentum E; ita vt ad motum B verſus
D, alterum extremum nempe C appropinquetur ad A; & è
conuerſo, ad motum D verſus B, ipſum A appropinquetur
ad C.
Tunc dicimus nucem, quę quidem tanquam pondus
ab vtroque extremo duplicis vectis AC pellitur ac repelli­
tur, facilè comprimi, ac tandem nimia compreſſione con­
fringi, ſiquidem dum magis ac magis ipſa extrema AC ad
inuicem appropinquantur, neceſſariò quæ inter ipſa interci­
pitur, nucem comprimunt, & comprimendo confringunt.
Addit autem primò Ariſtoteles, quo longiora fuerint bra­
chia huius inſtrumenti à connexione ipſorum ſeu fulcimento
ad extrema, quibus applicatur potentia: & ex alia parte, quo
breuiora eadem brachia fuerint à conexione ſeu fulcimento
ad nucem, eo facilius confractionem fieri; ac proinde à mi­
nori potentia, ita vt id ipſum quod cum percuſſione feciſſet
pondus, præſtetur à binis explicatis vectibus in contrarium
ſeſe conantibus, & comprimentibus ipſam nucem; cuius
reſiſtentia gerit vicem ponderis.
Secundo verò addit Ariſtoteles, eò maiorem fieri vectium
ſeu brachiorum dilatationem, quom propinquius fulcimento,
ſeu angulo connexionis eorum nux confringenda conſtitua­
tur, quia nimirum vterque angulus ad verticem ab illis con­
ſtitutus
, per talem appropinquationem dilatatur (nempe
AEC. & BED.) & cum angulo ipſa quoque brachia, quæ
angulum conſtituunt, ita vt magis tunc diſtare oporteat in­
ter ſe extrema AC, ſicut & DB, cum maius ſit latus, quod ſub

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index