Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 579 > >|
1
habet, quam lignea moles ABC ad molem HIK. po­
natur leuitas, aut vis eleuans N, quæ habeat ad R quan­
libet
proportionem commenſurabilem ex inſinitis,
quæ proponi poſſunt pariterque fiat moles BM ex
eodem ligno conſtans quæ ad HIK ſe habeat vt N
ad R. mani feſtum eſt, quòd quotieſcumque lignum
BM æquatur ligno ABC, runc paritèr vis leuitatis N
æqualis erit ipſi S (eò quòd moles æquales eiuſdem̨
ligni ſursùm æquali vi leuitatis impellunt) & quo­
tieſcunque
ligni moles BM maior fuerit, quàm ABC
ſemper leuitas N maior erit leuitate S, & quando li­
gnum BM minus fuerit, quàm ABC, erit quoque le­
uitas N minor, quàm S, & habent BM, HIK, & N &
R quamcumque proportionalitatem commenſurabi­
lem, igitur (ex noſtro Euclide reſtituto) moles li­

gnea ABC ad molem HIK eamdem proportionem̨
habebit quam vis leuitatis S, qua nimirùm ABC in
aqua aſcendit, ad leuitatem R qua corpus HIK ele­
uatur in eodem fluido, quòd fuerat &c.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Lib. 3 prop.
24.
Si quis fortè ſuſpicaretur ex figurarum diuerſitate

prædictorum corporum leuium licèt eiuſdem conſi­
ſtentiæ homogeneæ ſint, & eumdem gradum rarita­
tis habeant, alterari poſſe iam dictam proportionali­
tatem, monendus profectò eſt, quod præter Ariſtote­

lis aſſertum, vbi ait, quod figuræ non ſunt cauſæ ſimplici­
tèr aſcenſus, vel deſcenſus corporum in fluido, ſed tantum­
modò tardioris, vel celerioris motus, idipſum poſtea de­
monſtratum fuit ex Mechanicis principijs à Ghetal­
do, & Galilæo.
attamen incaſu noſtro non requirun-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index