Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1
CLIV.
Cur ſecundarii Plane­
tae qui ſunt circa Jo­
vem, tam celeriter;
qui verò ſunt circa

illum gyrent, & quiſque tanto celeriùs quantò Jovi eſt
vicinior.
Hujus enim diverſitatis cauſa eſſe poteſt, quòd
Jupiter, ut Sol & Terra, circa proprium axe, agatur;
Saturnus autem, ut Luna & Cometae, ſemper eandem
ſuî partem convertat verſùs centrum vorticis in quo
continetur.
Saturnum, tàm tardè
vel nullo modo mo­
veantur.
5

Praeterea non mirabimur, quòd axis, circa quem
Terra diei ſpatio convolvitur, non ſit perpendiculariter
erectus ſupra planum eclipticae, in quo anni ſpatio
circa Solem rotatur, ſed pluſquam viginti tribus gra­
dibus à perpendiculo declinet: unde oritur diverſitas
aeſtatis & hyemis in terrâ.
Nam motus annuus Terrae
in eclipticâ praecipuè determinatur à conſenſu totius
materiae coeleſtis circa Solem gyrantis, ut patet ex eo,
quòd omnes Planetee in eo quamproximè conſentiant;
directio autem ejus axis, circa quem fit motus diur­
nus, magis pendet à partibus coeli, à quibus materia
primi elementi verſùs ipſam fluit.
Quippe cùm imagi­
nemur omne ſpatium, quod jam à primo coelo occupa­
tur, fuiſſe olim diviſum in quatuordecim plureſve vor­
tices, in quorum centris erant illa ſidera, quae nunc
converſa ſunt in Planetas, fingere non poſſumus illo­
rum omnium ſiderum axes verſus eaſdem partes fuiſſe
converſos; hoc enim cum legibus naturae non conve­
niret.
Sed valde credibile eſt materiam primi elementi,
quae in Terrae ſidus confluebat, ex iiſdem ferè partibus
firmamenti veniſſe, quas nunc adhuc ejus poli reſpi­
ciunt; atque dum multi macularum cortices ſupra hoc
ſidus paulatim generabantur, particulas ſtriatas iſtius
materiae primi elementi multos ſibi meatus in his cor­
ticibus efformâſſe, ipſoſque ad magnitudinem &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index