Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
201 149
202 150
203 151
204 152
205 153
206 154
207 155
208 156
209 157
210 158
211 159
212 160
213 161
214 162
215 163
216 164
217 165
218 166
219 167
220 168
221 169
222 170
223 171
224 172
225 173
226 174
227 175
228 176
229 177
230 178
< >
page |< < (151) of 389 > >|
327. Quod ſi perticæ utcunque inclinatæ applicetur pondus in
11Conſectaria do-
ctrinæ
de vecti-
bus
, & prin
cipium
pro ſta
tera
: cur totum
pondus
conſi-
deretur
, ut col-
lectum
in cen-
tro
gravitatis.
aliquo puncto E, &
bini humeros ſupponant in A, & B,
ſentient
ponderis partes inæquales in ratione reciproca diſtan-
tiarum
ab ipſo;
& ſi e contrario bina pondera ſuſpendantur
in
A, &
B utcunque inæqualia, aſſumpto autem puncto E,
cujus
diſtantiæ a punctis A, &
B ſint in ratione reciproca i-
pſorum
ponderum, adeoque maſſarum, quibus pondera pro-
portionalia
ſunt, quod idcirco erit centrum gravitatis;
ſuſpen-
ſa
per id punctum pertica, vel ſuppoſito fulcro, habebitur æ-
quilibrium
, &
in E habebitur vis æqualis ſummæ ponderum.
Quin immo ſi pertica ſit utcunque inflexa, & pendeant in
A
, &
B pondera; ſuſpendatur autem ipſa pertica per C
ita
, ut directio verticalis tranſeat per centrum gravitatis;

habebitur
æquilibrium, &
ibi ſentietur vis æqualis ſummæ pon-
derum
, cum ob naturam centri gravitatis debeant eſſe ſingu-
la
pondera, ſeu maſſæ ductæ in ſuas perpendiculares diſtantias
a
linea verticali, quam etiam vocant lineam directionis, hinc,
&
inde æqualia. Nam vires ponderum ſunt parallelæ, & in
iis
juxta num.
320 ſatis eſt ad æquilibrium, ſi vires mo-
trices
ſint reciproce proportionales diſtantiis a directione vi-
rium
tranſeunte per tertium punctum:
ſentietur autem in ſuſ-
penſione
vis æqualis ſummæ ponderum.
Atque inde fluit,
quidquid
vulgo traditur de æquilibrio ſolidorum, ubi linea di-
rectionis
tranſit per baſim, ſive fulcrum, vel per punctum ſu-
ſpenſionis
, &
ſimul illud apparet, cur in iis caſibus haberi poſ-
ſit
tota maſſa tanquam collecta in ſuo centro gravitatis, &
ha-
beatur
æquilibrium impedito ejus deſcenſu tantummodo.
Gravi-
tas
omnium punctorum non applicatur ad centrum gravitatis,
nec
ibi ipſa agit per ſeſe;
ſed ejuſmodi eſſe debent diſtantiæ pun-
ctorum
totius ſyſtematis, ut inter fulcrum, &
punctum ipſi im-
minens
habeatur vis quædam æqualis ſummæ virium omnium
parallelarum
, &
directa ad partes oppoſitas directionibus il-
larum
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index