Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur
page |< < (10) of 393 > >|
20310 ſtantaneus, recurrendum ut per inſtantias nil aliud, quàm inde-
finitas
temporis particulas intelligamus;
quibus reſpondeant certo
velocitatis
gradu, alio atque alio, percurſa indefinitè minuta ſpatiola
velocitatis
gradibus adproportionata;
tum autem repræſentando
ſingulo
cuipiam velocitatis gradui per tempuſculum aliquod retento,
loco
lineæ rectæ ſubſtituatur oportet exiguum rectangulum dicto tem-
puſculo
applicatum.
Perinde fuerit, ac eodem recidet hoc an illo
modo
ſe res habeat, aſt ſimplicior &
clarior videtur iſte modus, quem
priùs
expoſuimus, cui proinde poſthac inſiſtemus.
Ut redeam, &
recolligam
;
ſicuti per omnia lineæ rectæ puncta traduci poſſunt pa-
rallelæ
rectæ, magnitudine pro lubitu pares, vel impares, è qui-
bus
aggregatis ſuperficiale planum exurgat, ità ad ſingula temporis
inſtantia
applicari poſſunt velocitatis gradus diverſi, pares vel impares,
prout
mobile per totam ſuam lationem vel eundem impetum retmere,
vel
aliquando varium adſciſſere ſupponatur, utcunque creſcendo vel
decreſcendo
.
Si velocitatem ſemper eandem conſervare dicatur, fa-
cilè
patet è dictis velocitatem aggregatam definito cuivis tempori con-
venientem
rectiſſimè per figuram parallelogrammam exprimi, qua-
11Fig. I. lis eſt AZZE, in qua latus AE temporis deſiniti vicem obit, re-
liquum
AZ, eíque parallelæ rectæ omnes BZ, CZ, DZ, EZ
velocitatis
gradus ſingulos per ſingula temporis momenta penetrantes,
in
hoc ſcilicet caſu pares, exhibent.
Poſſunt etiam, ut dictum, pa-
rallelogramma
AZZB, AZZC, AZZD, AZZE ſpatia re-
ſpectivis
temporibus AB, AC, AD, AE decurſa appoſitè deſignare.
E qua conſideratione ſola, vel intuitu primo motûs hujuſmodi, quem
æquabilem
, &
uniformem vocitant, omnia ſymptomata deduci
poſſunt
.
Quales ſunt: quòd æquali perpetuò velocitate tranſmiſſa
ſpatia
ſeſe habent ut tempora:
Quod æquali tempore peracta
ſpatia
ſeſe habent ut velocitates;
& viciſſim: Si ſpatia ſunt ut
velocitates
tempora fore æqualia;
ſi ut tempora, velocitates
æquari
.
Et ſi æqualia ſpatia fuerint, tempora velocitatibus propor-
tione
reciprocari;
contráque, ſi tempora velocitatibus proportione
reciprocentur
, ſpatia ſibimet exæquari.
Spatia denique quælibet
compoſitam
habere rationem è rationibus velocitatum &
temporum;
nec
non, ſubducendo rationem temporum è ratione ſpatiorum reſiduam
manere
rationem velocitatum;
vel ſubducendo rationem velocitatum
relinqui
rationem temporum.
Hæc enim parallelogrammorum inter
ſe
comparatorum aſſectiones ſunt (æquiangulorum intelligo paralle-
logrammorum
;
nam ubi repræſentativa, hæc parallelogramma con-
feruntur
inter ſe, æquiangula conſtituantur oportet;
alioqui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index