Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

List of thumbnails

< >
201
201 (8)
202
202 (9)
203
203 (10)
204
204 (11)
205
205 (12)
206
206 (13)
207
207 (14)
208
208 (15)
209
209 (16)
210
210 (17)
< >
page |< < (10) of 393 > >|
20310 ſtantaneus, eò recurrendum ut per inſtantias nil aliud, quàm inde-
finitas temporis particulas intelligamus;
quibus reſpondeant certo
velocitatis gradu, alio atque alio, percurſa indefinitè minuta ſpatiola
velocitatis gradibus adproportionata;
tum autem repræſentando
ſingulo cuipiam velocitatis gradui per tempuſculum aliquod retento,
loco lineæ rectæ ſubſtituatur oportet exiguum rectangulum dicto tem-
puſculo applicatum.
Perinde fuerit, ac eodem recidet hoc an illo
modo ſe res habeat, aſt ſimplicior &
clarior videtur iſte modus, quem
priùs expoſuimus, cui proinde poſthac inſiſtemus.
Ut redeam, &
recolligam;
ſicuti per omnia lineæ rectæ puncta traduci poſſunt pa-
rallelæ rectæ, magnitudine pro lubitu pares, vel impares, è qui-
bus aggregatis ſuperficiale planum exurgat, ità ad ſingula temporis
inſtantia applicari poſſunt velocitatis gradus diverſi, pares vel impares,
prout mobile per totam ſuam lationem vel eundem impetum retmere,
vel aliquando varium adſciſſere ſupponatur, utcunque creſcendo vel
decreſcendo.
Si velocitatem ſemper eandem conſervare dicatur, fa-
cilè patet è dictis velocitatem aggregatam definito cuivis tempori con-
venientem rectiſſimè per figuram parallelogrammam exprimi, qua-
11Fig. I. lis eſt AZZE, in qua latus AE temporis deſiniti vicem obit, re-
liquum AZ, eíque parallelæ rectæ omnes BZ, CZ, DZ, EZ
velocitatis gradus ſingulos per ſingula temporis momenta penetrantes,
in hoc ſcilicet caſu pares, exhibent.
Poſſunt etiam, ut dictum, pa-
rallelogramma AZZB, AZZC, AZZD, AZZE ſpatia re-
ſpectivis temporibus AB, AC, AD, AE decurſa appoſitè deſignare.
E qua conſideratione ſola, vel intuitu primo motûs hujuſmodi, quem
æquabilem, &
uniformem vocitant, omnia ſymptomata deduci
poſſunt.
Quales ſunt: quòd æquali perpetuò velocitate tranſmiſſa
ſpatia ſeſe habent ut tempora:
Quod æquali tempore peracta
ſpatia ſeſe habent ut velocitates;
& viciſſim: Si ſpatia ſunt ut
velocitates tempora fore æqualia;
ſi ut tempora, velocitates
æquari.
Et ſi æqualia ſpatia fuerint, tempora velocitatibus propor-
tione reciprocari;
contráque, ſi tempora velocitatibus proportione
reciprocentur, ſpatia ſibimet exæquari.
Spatia denique quælibet
compoſitam habere rationem è rationibus velocitatum &
temporum;
nec non, ſubducendo rationem temporum è ratione ſpatiorum reſiduam
manere rationem velocitatum;
vel ſubducendo rationem velocitatum
relinqui rationem temporum.
Hæc enim parallelogrammorum inter
ſe comparatorum aſſectiones ſunt (æquiangulorum intelligo paralle-
logrammorum;
nam ubi repræſentativa, hæc parallelogramma con-
feruntur inter ſe, æquiangula conſtituantur oportet;
alioqui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index