Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1Pumiliones facere non ſecus, ac meliteos
canes licet: naſcuntur enim ex paruo patre
ac matre, faſciis arctè colligantur, non affa­
tim nutriuntur, ſed tenuiter.
Atque vtinam
tam vtilis eſſet hæc inuentio, quàm facilis.
Eadem ratione magni è magnis parentibus
procreantur, exercentur, nutriuntur, affa­
tim, faſciis non conſtringantur.
Sed fal­
lax in magnitudine, non in paruitate, ro­
bore, naturâque.
Nam ex vrinatoribus vri­
natores ſpontè naſcuntur, inde ars & pa­
tientia naturam adiuuat: licétque in his
omnibus ſemper augendo procedere, do­
nec humana natura patiatur, inde fit re­
ditus.
Formoſiſſi­
mi.
Indi ingenio­
ſiſſimi.
Roboris ex­
perimenta
maxima.
Modus pro­
creandi ho­
mines ma­
gnitudine,
aut natura
mirabiles.
Senegæ flu­
minis mirum.
Quantum verò regio poſſit, Senegæ flu­
men ( ea prouincia eſt in extrema Africæ
parte in occidentali latere) oſtendit, vbi qui
citra flumen ad Boream habitant, cinerei
coloris ſunt, & parui corporis: qui verò
vltrà, nigri, procera ſtatura, ac robuſta
ſunt: ſiquidem ea parte regio tota viret, alte­
ra ſqualet.
Spurij cur
malorum
morum tres
cauſa.
Iam verò vt de inſtitutione loquar, illud
videndum cur ſpurij plerunque ſint malo­
rum morum, & rarò fructum bonum ferant:
à vilibus enim & ſine moribus mulieribus,
vtpote ancillis, primò generantur.
Tum
verò alij à meretricibus impudicis, menda­
cibus, guloſis, peruicacibus, cúmque ſe­
quantur matrem, tales & ipſi fiunt.
Inde ne­
gligitur illorum inſtitutio.
Pater quoque
plerunque cùm generat, flagitioſo & im­
modico amore detinetur.
Plus poteſt igitur
matris natura, inde educatio, tertiò patris
affectus.
Vt igitur ſpurij ingenui pudoris
habeantur, non ancillam, aut meretricem,
ſed virginem, pauperem, ſed nobilem elige,
quam bonis moribus, & moderatè inſtitues:
ab hac filios ſi ſuſceperis, & liberaliter edu­
caueris, ſimiles legitimis erunt.
Nutricem
igitur neque luſcam, neque ebriam, neque
ægram, neque prauorum morum elige: luſ­
ca luſcum efficiet infantem, non lacte, ſed
intuitus conſuetudine: ebria conuulſioni il­
lum præparat debilitátque, & ebrium, ac
intemperantem faciet: ægra ægrum, inſana
inſanum.
Plurimùm poteſt nutrix ad mores,
& corpus formandum, adeò vt quæ nigris
eſt oculis, oculos infantis denigret, etiamſi
alba natura fuerint.
Sed & qui cum infante
verſantur, plurimùm faciunt ad morum in­
ſtitutionem, & ad oculorum ſitum.
Ne igi­
tur ſtrabum ſeruum, aut ancillam ei iunxe­
ris: quales igitur oculos pueri habere ve­

lis, talem elige nutricem.
Infante nutrito
hæc quatuor, quæ nulla penitus impenſa
parantur, atque ob id etiam cuilibet pau­
peri communia ſunt, habere curabis illum:
Pulchrum nomen, venuſtos mores, corpo­
ris agilitatem, & vt ſit ambidexter, quod

etiam Platonis præceptum eſt.
Sunt & alia
vtiliora & modico indigentia diſpendio,
ſed tamen non adeò facilia pauperimis.
Sunt autem & ipſa quatuor, ars nobilis,
habitare in vrbe, ſcire ſcribere, ac compu­
tare.
Super omnia, ne fur ſit cauere debes,
hoc autem hac arte paratur: mitte in loca
diuerſa antequam emendi officio illum ad­
dicas, obſerua illum peccantem, atque ver­
bera indicta cauſa: cùm enim illud ſecum
cogitat, te ſcire quòd ſcire non putarat, ni­

hil latere te exiſtimabit, atque eo modo
cauebit ne decipiat: emito etiam neceſſaria,
vt non ſit illi opus habere pecunias: dico
autem neceſſaria, omnia quæ illi velis in­
dulgere.
Hoc modo per artis exercitationem,
deduces ad iuuentutem: tunc homo perfe­
cta ætate, ſenſúque, ac corpore, ſuis relin­
quendus eſt moribus.
Quòd ſi diſpenſatorem

fraudis coarguere propoſitum ſit, vbi deci­
piat te: accepta in ſcriptis ratione finge il­
licò amiſiſſe, aliam repoſce, confer inuicem:
& vbi non conuenerint, fraudem ſubeſſe in­
telliges.
Caue tamen, ne tantum temporis
interponas, quòd ille meritò oblitum ſe poſ­
ſit excuſare.
Cùm quidam coarguerent de
falſa donatione hominis, qui iam diem ob­
iiſſet, inuentis libellis expenſarum defun­
cti viri, qui eum alia in ciuitate fuiſſe decla­
rabant, cauſa fuerunt ſuperiores.
Alij ho­
minem ſupponunt, qui ex condicto ven­
dit, inde in rationibus pretium requirunt.
Exigua hæc eſſe videntur & pertrita, ſed non
tam exigua, quin ad compendium rei fami­
liaris aliis nobilioribus ſubtilitatibus multò
præferenda non ſint: nam horum aut con­
temptu, aut ignoratione etiam opulentiſſi­
morum virorum res euerſa eſt: nec tam per­
trita, vt non longè plures hæc ignorent,
quàm qui ſe ſcire perſuadeant.
Sunt enim
genera horum plurima, ſed de Technis,
peculiarem librum, nec exiguum ſcripſi­
mus.
Modus pro­
creandi ſpu­
rios ingenuo­
rum morum.
Nutricum vi­
tia, quæ ma­
xime pueris
nocent.
Nutrix ocu­
lis nigris, ni­
gros efficit
infantis ocu­
los.
Quatuor
vtilia puero
quæ nulla
parantur im­
penſa
Quatuor
alia puero
valde vtilia,
ſed non adeò
communia.
Quomodo
prohibere
poſſimus, ne
puer furetur.
Diſpenſato­
rem fraudu­
lentum quo­
modo depre­
hendes.
Corporis perfecti forma humani hæc eſt:
totius longitudinis a capillorum ortu ad
pollicis digiti pedis extremum, facies pars
decima eſt.
Hanc per tria æqualia diuidit
ſpatium, quod eſt à naſi ſummo ad capillo­
rum originem, & ab illius imo ad men­
tum, vt naſus, ſit totius facies pars tertia,
& corporis totius longitudinis trigeſima:
oris diductio, ſeu longitudo ipſa, æqualis
eſt oculorum longitudini, quæ ab angulo
hircqui ad lachrymalem extenditur.
Sed
hoc ſpatium æquale eſt interſtitio oculo­
rum, vt trifariàm diuiſum ſit, quod eſt
ab hircquo ad hircquum, ſcilicet duobus
oculis, & medio ſpatio intercepto.
Hoc to­
tum duplum eſt naſi longitudini, vt ſit ocu­
li longitudo, vel oris diductio dupla nonæ
parti longitudinis faciei: ob id etiam oculi
longitudini & oris diductioni, naſi longi­
tudo ſeſquialtera eſt, quæ cùm ſit tripla ſpa­
tio, quòd eſt ab imo naſi ad os, erit hoc
ſpatium dimidium diductionis oris, vel lon­
gitudinis oculi.
Oris ambitus duplus naſi
longitudini, & triplus diductioni.
Totus
igitur faciei longitudo ſeſquialtera eſt oris
ambitu, ſeu ſpatio inter hircquos oculorum
contento: nam hoc ſpatium æquale eſt,
cum oris ambitu.
Naſi ambitus in imo quan­
ta eius longitudo, longitudo verò naſi æqua­
lis auris longitudini, & ambitus auris ip­
ſum ambitui.
Naris foramen pars eſt quar­
ta longitudinis oculi.
Sic igitur diſponan­
tur:
Humani cor­
poris par­
tium propor­
tio.
Facies par. 18
Ab hircquo ad hircquum par. 12
Naſi longitudo par. 6

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index