Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Quid faciant, & qua de causa cumque ferantur;
Ne trepides caeli divisis partibus amens,
Unde volans ignis pervenerit, aut in utram se
Verterit hinc partem; quo pacto per loca saepta
Insinuarit, & hinc dominatus ut extulerit se.

Tu mihi supremae praescribta ad candida calcis
Currenti spatium praemonstra, callida musa,
Calliope, requies hominum, divumque voluptas;
Te duce ut insigni capiam cum laude coronam.

Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
Propterea, quia concurrunt sublime volantes
Aethereae nubes contra pugnantibus ventis.

Nec fit enim sonitus caeli de parte serena:
Verum, ubicumque magis denso sunt agmine nubes,
Tam magis hine magno fremitus fit murmure saepe.

Praeterea neque tam condenso corpore nubes
Esse queunt, quam sunt lapides, ac tigna; neque autem
Tam tenues quam sunt nebulae, fumique volantes:
Nam aut cadere abrupto deberent pondere pressae,
Ut lapides; aut, ut fumus, constare nequirent
Nec cohibere nives gelidas, & grandinis imbris.

Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi;
Carbasus ut quondam magnis intenta theatris
Dat crepitum malos inter iactata, trabesque:
Interdum perscissa furit petulantibus euris
Et fragilis sonitus chartarum commeditatur:
Id quoque enim genus in tonitru, cognoscere possis,
Aut ubi suspensam vestem, chartasque volantis
Verberibus venti versant, planguntque per auras.

Fit quoque enim interdum ut non Tam concurrere nubes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index