Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1nunc per ipſam à te circulo inſigni probantur. Sed
tuum eſto principium; quid inde?
At hoc dato, neceſſarium etiam eſt, vt quanto tempore gra­
ue deſcendens percurrit ſecundam partem DE, tantò præcisè
spatium duplò minus antè percurrerit; nempe SD, quod
ſupponitur dimidium ſuperioris spatij AD.
An-non agnoſcis circulum? Neque enim alia ratio­
ne probas ſpatia continuò percurri in ratione dupla,
quàm quia ſupponis tanquam principium, partem DE
percurri tanto tempore, quantò dimidium SD.
Sed
& hoc eſto.
Neceſſe eſt igitur, vt partes SD, & DE æquali
tempore percurrantur.
Imò impoſſibile eſt; tantum abeſt, vt neceſſarium;
neque in te eſt, vt neceſſitatem probes, niſi priùs oſten­
deris velocitates eſſe vt ſpatia, quod tantum abeſt, vt
hactenus quidem præſtiteris, quin potiùs præſtare co­
natus, tuo in Bilance Experimento, ipſo euentu fueris
deluſus.
Quanquam eſto & iſtud quoque.
At Tempus, quo percurritur SD pars inferior ipſius
AD, neceſſariò breuius eſt tempore, quo decurritur pars
ſuperior AS (alioquin motus per AD æquabilis eſſet, non
autem acceleratus, vt per ſe manifeſtum eſt.)
Admitto id quidem, ſed independenter ex tuis
principiis.
Pars igitur DE non percurritur in dimidio totius tem­
poris, quo decurritur AD, ſed in tempore aliquantò breuiore.
Id quoque admitto; ſed omninò ex aliis principiis,
quàm tuis.
Et conſequenter pars DE non tranſcurritur velocitate

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index