Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1ſuper reliquas ſectiones ternas in ſingulis prædictis planis
ſecantibus.
Hac ratione habebimus iam duas figuras
compoſitas ex cylindris, vel cylindri portionibus altitudi­
ne, & multitudine æqualibus, alteram cono, vel portioni
conicæ RDE inſcriptam, alteram hemilphærio, vel he­
miſphæroidi ABC circumſcriptam: quod ita factum eſ­
ſe intelligatur, quemadmodum in primo libro fieri poſse
demonſtrauimus, vt figura cono RDE inſcripta ab eo
deficiat, hemiſphærio autem, vel hemiſphæroidi ABC
circumſcripta ipſum excedat minori ſpacio magnitudine
propoſita quantacumque illa ſit.
Reliquo itaque cylin­
150[Figure 150]
dri, vel portionis cylindricæ AE dempto hemiſphærio, vel
hemiſphæroide ABC figura quædam inſcripta relinque­
tur ex cylindris, vel portionis cylindricæ reſiduis æqualium
altitudinum, demptis ijs, ex quibus conſtat figura hemi­
ſphærio, vel hemiſphæroidi ABC circumſcripta, excepto
infimo cylindro, vel portione cylindrica AS.
Et quo­
niam (excepto exceſsu, quo ſolidum AS excedit ſui par­
tem portionem quandam hemiſphærij, vel hemiſphæroidis
ABC) quo ſpacio figura hemiſphærio, vel hemiſphæroidi
ABC circumſcripta ſuperat ipſum hemiſphærium, vel he
hemiſphæroides, eodem figura prædicto reſiduo inſcripta de­
duo; deficiet ab eodem minori differentia quàm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index