Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1ſpecificam tribuo; ideò intrà aërem conſi­
ſtit, nec vllum ſubeſt auolandi in ætherą
periculum.
At ſublatis marium atquè flu­
minum aquis, quas in latus ſeceſſiſſe poni­
mus, reliquæ molis grauitas minor eſt; quia,
ſublatâ marium grauitate, ad ſolius terræ &
metallorum grauitatem leuitas ignis incluſi
& halituum habet maiorem Rationem, quàm
haberet ad grauitatem terræ ſimul & aquæ; ac
proinde cum maneant eadem corpora leuia,
& minuantur grauia, minor quoquè eſſe vi­
detur ſpecifica grauitas totius globi.
Quem­
admodum ſi ex æreo vaſe aëris pleno aufe­
ram partem metalli, manente eodem aëre,
fit minor ſpecifica vaſis grauitas.
Quamuis
autem ſublato vno globi quadrante, qui igni
tribuitur, & ſublatis marium, lacuumque,
& fluminum aquis, quæ ſupereſt moles ſit
minor tribus totius orbis quadrantibus, ac
proinde minor tribus quadrantibus molis,
quæ reſtat ſublatâ tantùm aquâ, mihi tamen
minutas quæſtiunculas non conſectanti ſatis
videbatur tribus quadrantibus molis reliquæ
argillaceam grauitatem tribuere; vt ſi fortè
grauitas iſta iuſto minor eſſet, compenſaretur
diminutâ ignis mole, quæ ſtatuebatur ſolùm
quadrans reliquæ molis, cum tamen eſſet 1/4
totius globi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index