Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (11) of 393 > >|
20411 ſingillatim ſpectantur; nihil refert quinam angulus ſtatuatur) hæc,
inquam, è parallelogrammorum natura liquent, &
ex iis quæ
poſuimus ſponte conſectantur;
ut nullam aliam demonſtrationem re-
quirere videantur.
Et ſanè quoad omnes Mathematicæ {ακ}@ψΗ ſubditas
(hoc eſt utcunque quantitatem involventes) materias cùm magnâ fa-
cilitate Theoremata perſpicere, tum ſummo eadem compendio de-
monſtrare poterit, quiſquis contemplationi ſuæ ſubjecta cujuſcunque
generis quanta ad analogicas magnitudines ritè congruéque novit re-
digere.
Quòd ſi porrò velocitatis gradus continuò per ſingula tempo-
ris inſtantia ſupponantur æqualiter adaugeri, vel imminui, à gradu
minimo, ſeu quiete, definitum ad velocitatis gradum, vel à definito
tali gradu ad quietem;
conſimili pacto poterit aggregata velocitas per
quamvis ſuperficiem æqualiter à puncto creſcentem ad definitam mag-
nitudine lineam;
vel eodem retrogradè paſſu decreſcentem, exhiberi;
ſimpliciſſimè verò, & optimè per triangulum rectilineum; ut puta per
triangulum AEY, in quo crus AE tempus denotat;
ejúſque punctis
11Fig. I. applicatæ lineæ parallelæ BY, CY, DY, EY gradus velocitatis ſin-
gulis inſtantibus congruos à puncto A (quod quietem, vel infimam
velocitatem refert) ad definitum gradum lineâ maximâ EY repræſen-
tatum æqualiter increſcentes;
vel ab eadem EY retrò ad punctum A
quietis repræſentativum declinantes.
Sed & pari jure, quo priùs,
trigona ABY, ACY, ADY, AEY per reſpectiva ab initio tem-
pora decurſis ſpatiis repræſentandis inſervient.
Et conſequenter, ſi
velocitas æqualiter à definito gradu ad gradum definitum ſupponatur
augeri, vel diminui, repræſentabitur tam aggregata velocitas, quàm
ſpatium ei reſpondens à figura quadrangula Trapezia, qualis eſt CYYE,
in ſigura priùs adhibita.
Hinc, non ſecùs quàm in præcedentibus, hu-
juſmodi motûs quem uniformiter acceleratum nomine perquam apto
_Galilæus_ nuncupavit) aſſectiones omnes præcipuæ facilimè deprehen-
dentur, atque demonſtrabuntur;
cujuſmodi ſunt: Quòd æ quali tem-
pore conficietur æquale ſpatium per motum à quiete uniformiter acce-
leratum, ac per ipſum motum uniformem, modò velocitas hujus ſub-
dupla ſit velocitatis, quam ille maximam habet.
Quòd ſpatia motu
à quiete uniformiter accelerato peracta, ſeſe habent ut _Quadr @ta tem-_
_porum_ (vel in duplicata temporum proportione.)
Et diverſos hoc
modo acceleratos motus comparando:
Quòd ab illis tranſacta ſpatia
habeant rationem è rationibus temporum, &
velocitatum maxima-
rum:
Et ſimilia talia vel his connexa, vel indè conſequentia, quæ
triangulis conveniunt inter ſe quoad ſuas, &
quoad laterum rationes
comparatis;
quæ ex poſitis haud diſſicilè perſpìciantur, ac

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index