Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 303 > >|
1maiori angulo ſubtenditur, vt conſtat ex 18. primi ele­
ment.
Dilatatur autem magis ipſe angulus AEC, & con­
ſequenter alius ad verticem BED; Nam quò propinquius
ei acceſſerit nucis magnitudo, cum qua conſtituit veluti
triangulum AEC, eò minora ſeu breuiora euadunt duo latera,
quibus ipſe angulus E continetur, prædictamque magnitu­
dinem tanquam baſim ſubtendit.
Duo autem latera ſuper
eandem baſim quanto minora ſunt, tanto maiorem angulum
conſtituunt, vt patet per vigeſimam primam primi.
Magis ergo
dilatatis brachijs ſeu vectibus cum angulo connexionis eorum,
propter maiorem approximationem nucis ad ipſum validius, ac
facilius, vt docet Ariſtot. potentia quę in extremis manubrijs
adhibetur, comprimere, atque adeò confringere intelligetur.
Quæ quidem conſequentia duplici ex capite poteſt pro­
bari.
Primo quia dilatatis brachijs, diſtantioribuſque ex­
tremis eorum ab inuicem conſtitutis, ob maiorem propin­
quitatem nucis ad centrum, velocior poſtea conſequitur
motus compreſſionis eorum.
Siquidem maiorem arcum in
eodem tempore eadem potentia per talem motum deſcribet.
Licet enim eadem ſit extenſio, quæ deperditur per com­
preſſionem ex parte corporis compreſſi, aut confracti vbi­
cunque fiat ipſa compreſſio, ſemper tamen quò propriùs
centro fit, & amplius brachia dilatata ſupponit, eo maiorem
arcum extrema brachiorum, in quibus applicatur potentia
comprimendo percurrunt.
72[Figure 72]
Sint namque tanquam
brachia dilatata duæ
diametri AD, & CB
in circulo ABCD ſeſe
inuicem bifariam inter­
ſecantes, & connecten­
tes in centro E.
Exten­
ſio verò corporis con­
fringendi, quæ per com­
preſſionem
deperditur,
ſit ſpatium AF, quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index