1afferant item formas imperfectiores? inſtrumenta enim ſunt, quibus agere aliquid etiam vltra
proprias vires non diſconuenit. Ergo cùm ſint inſtrumenta, non ſemper agant, vt conſtituentia,
non ſint prima & vniuerſalia, nec ſemper ſit abſoluta, non neceſſariò id efficitur, quod oppone
batur, nempe, vt natura præcedant formæ corporis, ſiquis eam defendere velit. Hac poſita liquet,
quemadmodum materia ſeparetur à terra, eſt enim terra actu quippiam, cùm materia ſit omnia
poteſtate. Sed adiuuemus etiam cauſſam quantum poſſumus, ac formam corporis hîc reiiciamus.
Ita ergo terram fingamus, vt quanuis actu ſit, & materiæ conditioneis acceperit, & denique nihil
reapſe diſtet à materia; tamen, quia mens noſtra in ea priuationem cęterarum formarum intuea
tur, ex huiuſmodi generali priuatione certum quendam actum eius ſubſtantię proprium concipiat
quo ſeparetur à cęteris, & ita portionem illam materiæ conſpiciens quæ grauiſsima eſt, frigidiſ
ſima, itemque. aridiſsima, per taleis differentias hoc aliquid conſtituat, quod terram vocamus, neque
reſpiciat, ſit'ne ea res alterius formæ ſubiectum, aut aliud quid eſſe poſsit, ſed illud ſolum, quòd
aliquid exiſtat à cęteris corporibus ſeparatum, ac ſenſilibus quibuſdam differentiis præditum,
ſiue illæ differentiæ per ſe ſentiantur, ſeu per accidens, ſiuè poſitiuè, ſeu priuatiuè. At materiæ no
tio non ex eiuſmodi attributis excipitur, ſed ex eo, quòd reſpiciat aliam formam, & habeat adne
xam potentiam alterius oppoſiti, & ſubiecti locum teneat, quod cùm aliena forma veſtiatur, non
fit hoc aliquid per ſe. Quamobrem, cùm illud ex quo terra conſtabat, cum alio commutari
cernatur, retineri verò materiæ poteſtas & ratio ſubiecti in omni mutatione: ex hoc efficitur, vt
terra corrumpatur, nec ſit amplius idem indiuiduum, quod anteà fuerat, materia ſuperſtes ſit.
Nam, quod de virtute illa prædicatur quæ vſque ad terræ centrum delabitur, verè ſanè dictum
videri poſsit, ſed minus appoſitè: quandò ita affici terram, eſt eius ſtatum in meliorem mutare,
non veterem retinere. Prætereà definire terram per illa contraria, per quæ definitur, non eſſet
explicare eius eſſentiam, ſed partem atque illam præcipuam prætermittere, nam ſic ſolum diffe
rentiæ caperentur quæ originem trahunt à materia quæ à ſuperiore principio deriuantur, & for
mam reſpiciunt, quæ potiſsima pars eſt eſſentiæ, negligerentur. Etenim ſiccitas & frigus mate
riæ ſunt, vſque adeò, vt cum ipſa perpetuò conſiſtant, vt etiam, dum factus eſt ignis, eadem in ma
teria, vel etiam Ariſtotele ipſo auctore conſeruentur: ac, ſi non actu retineantur, propterea quòd
à contrario vincuntur; attamen cuſtodiatur habitus, & actus ipſe temporis proceſſu redeat.
Ideoque (vt veniam ad ſecundum) materia dicitur habere poteſtatem ad vtraque contraria.
Nec ob id adeſt repugnantia. quandò duo quidem actus repugnent, vnius verò habitus & alte
rius actus haud quaquam: veluti quòd impurus leno in quapiam fœmina ſit temperans. Non
obſtat etiam illud, quòd vnum è contrariis ſit eius proprium, quia materies habet affinitatem cum
forma, neque ſolùm ſuamipſius propriam ſalutem expetit, ſed in præſtantius quoque principium
tendit ſecundum naturam duplici propenſione pollens, altera quidem quæ inſtituitur ad aliud,
nempè ad formam, atque altera, cuius beneficio relabitur in proprium ſtatum. Cùm igitur ali
qua ex parte labefactetur ipſius ingenium nouæ formæ præſentia, quaſi propriam naturam exuit.
Ob eam rem apparet in materia poteſtas ad illam, & quoniam ipſa conſtat ex priuatione formæ
præſentis quam expetit, vt ſeipſam naturæ ordine tueatur; ideò poteſtatem habet ad alterum è
contrariis, quod ineſt ipſi ex propria natura, reliquerat autem, dum tranſmutaretur in melius.
Neque tamen, quanuis illi foret naturale, quicquam proptereà detrimenti ſubſtantia ceperat:
virtus enim ipſa remanſit, & quod immutatum eſt, ab ea ratione & eſſentia diſtinguebatur, nimi
rum vt actus & habitus, vt in ſubiecto mouens & poteſtate ad aliud, nihilominus, quia ſecundum
naturam inſederat, ad ipſum ſponte reuertebatur, & quandocunque à potiore principio ſupera
ta non eſſet. Atque ita tollitur tertia difficultas. Cęterùm hoc accidit in primis materiæ tranſ
mutationibus & primas illas formas attingit, quæ ſunt elementorum. nanque in cęteris adeſt ſem
per actus quidam vltimus & perfectus quibus priuatio certa, & perinde certa propenſio comita
tur & habilitas quæ proxima eſt cauſſa mutationis, & cum actu illo cui adnexa eſt, amittitur.
Inde eſt, vt commutatio inter primas elementorum formas intercedat, quia .ſ. materies habilitatem
ad vtraſque conſeruet, inter cęteras autem minimè, ſiquidem vnà cum actu pereat habilitas.
Sed hiſce tranſmutationibus atque perficientibus (id quod quarto loco dubitabatur) hoc intereſt,
quòd aliud eſt illud materiæ genus, & formæ renititur, & retro, quantum poteſt, refertur. At con
ditiones ſubiecti circum quod fit tranſmutatio perficiens, nihil omnino repugnant formę, neque
ipſam quaſi retrahunt ad antiquum ingenium & forma ipſa ſemper ab externo pendet, nec inſi
nuatur in materiam, & quodammodo imbibitur, & quemadmodum nos in corrumpentibus ipſis
perſpicimus: nam, dum pendent adhuc ab efficiente, nec factæ ſunt naturales, vt paſsiones, faci
lè abolentur, ſic hæ, multoque. minus inſitæ ſint, & abſunt in inſtanti. In corrumpentibus contrà
materia formæ reluctatur, dum tueri ſeipſam ſtudet, hoc autem formam deſerendo contingit, &
intrinſecùs ad id properat, quæ alioqui formam ab externo quaſi victa conſequitur, tametſi pro
pter potentiæ mutationem imbibita eſt & inſedit intrinſecùs. Et quia plus valet internum, &